Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 283


obedire et pro regalibus, que tenemus, consuetum uobis seruitium facere. Sed
quia nostrorum estis corporum, non animarum dominus nolumus pro uobis animas nostras
perdere et terrena celestibus anteferre. Quare noscat imperialis discretio, quod nos de
cetero Alexandrum in catholicum papam recipimus, et ei ut patri in spiritualibus obedimus.
Idolum uero, quod erexistis in Tuscia, nullatenus adoramus”.
Quibus auditis, imperator, operante eo, qui corda principum, sicut uult et quando uult,
humiliat et inclinat, leonina feritate deposita ouinam mansuetudinem induit, et eis humiliter
et benigne respondit dicens: “Noscat uestra fidelitas, dilectissimi, quod non est mee uoluntatis
consilium uestrum deserere, et pacis per uos tractate propositum euitare, quin potius
uolumus ea, que uestro sunt ordinata consilio, firmiter observare. Ut autem a uestris cordibus
omnis super hoc dubitationis scrupulus excludatur, comiti Henrico de Diessa, qui
est in presentiarum, precipimus, ut uobiscum et cum cardinalibus Uenetias ueniens, coram
papa in anima mea iuret, quod ex quo Uenetias intrauero, in anima mea iurare faciam,
quod pacem ecclesie et imperii, regis Sicilie et Lombardorum, sicut disposita est et tractata,
firmiter obseruabo, et de ea obseruanda precepto nostro duodecim principe nostri
simile iuramentum prestabunt”.
Cancellarius autem et reliqui mediatores pacis cum cardinalibus hec audientes multum
leti effecti, festino gressu Uenetias redeuntes, ea que ab imperatore dicta et ordinata fuerant,
pape per ordinem retulerunt. Qui protinus per nuntios suos rectores Lombardie, qui in
partes Triuisie successerant, Uenetias reuocauit.
Altera autem die coram papa et cardinalibus, nuntiis quoque regis et Lombardis et
magna populi multitudine, comes Henricus de Diessa, sicut ei ab imperatore mandatum fuerat,
in anima eius de prestando iuramento pacis obseruande iurauit. Cappellanus etiam Coloniensis

Torna all'inizio