redditur. Decet ergo cives uti moderate coniugali
copula, et tanto magis hoc decet reges, et principes,
quanto indecentius est eos propter huiusmodi actus
habere corpus debilitatum, mentem depressam, et intemperatum
appetitum. Nec sufficit eos tali copula uti temperate,
nisi utantur ea discrete. Nam in omnibus operibus
discretio est adhibenda, ut fiant tempore debito, loco
convenienti, et modo congruo. Sunt enim aliqua tempora
incongrua praedictis operibus. Nam temporibus, quibus
est orationibus vacandum, decet a talibus abstinere:
sic etiam temporibus, quibus posset insurgere nocumentum
proli, decet abstinere a tali copula. est ergo observandum
tempus debitum. Sic etiam observandus est locus
congruus et modus conveniens, ut sint inter coniuges non
solum amicitia delectabilis, sed honesta. Viso, quomodo
decet viros suis uxoribus moderate uti et discrete: restat
videre, quomodo eas debeant honorifice pertractare.
Quemlibet enim virum secundum possibilem facultatem
decet suam uxorem honorifice retinere in debito apparatu,
ei necessaria debita tribuendo. Nam cum uxor sit persona
valde coniuncta, honor, qui uxori exhibetur, redundat
in persona ipsius viri. immo cum ostensum sit supra
uxorem non se habere ad virum quasi servam, sed quasi
sociam, decet quamlibet secundum suum statum uxorem
propriam honorifice pertractare. Ostenso, quomodo decet
viros suis uxoribus moderate et discrete uti, et quomodo
debent eas honorifice retinere: restat ostendere, qualiter
cum eis debeant conversari. Tunc autem viri ad uxorem
est conversatio congrua, si ei ostendat debita signa
amicitiae, et si eas per debitas monitiones instruat. Declarare
autem quae sunt signa amicitiae debita, et quae sunt
monitiones congruae, fieri non potest nisi inspecta diversitate
statuum, et consideratis conditionibus personarum:
debent enim viri diligenter advertere, utrum uxores sint
superbae, vel humiles, utrum sint prudentes aut fatuae.
|
|