Petrus Damiani: Epistulae

Pag 243


inquisivit, utrum Cluniacense monasterium nosset. Cui subsequenter et
hoc intulit: Quaeso te, inquit, per caritatem Dei, frater mi, ut si locum
illum venerabilem te fortassis adire contigerit, denunties fratribus et
abbati, quatenus ab elemosinarum studio non tepescant, sed pietatis operibus,
sicut assueti sunt, perseveranti constantia vigilanter inferveant. Hic
enim geenna flammis vaporantibus aestuat, et hinc animae damnatorum
me frequenter audiente cum magnis eiulatibus fletuumque stridoribus
merguntur in tartarum, sed orationes et elemosinae praefati monasterii
malignis spiritibus valenter obsistunt, et tamquam praedam ex eorum
manibus multos eripiunt. Peregrinus itaque longo post tempore ad monasterium
venit, et quae sibi mandata fuerant, fratribus per ordinem
nuntiavit.
Illud preterea satis indignamur, quod a quibusdam fieri non ambigimus,
ut ipsi videlicet innitantur excelsae mensae fastigio, pauperes vero,
qui ab eis aluntur, inter canum greges in nudo resideant pavimento. Illi
utantur mantelibus acu variante depictis, istis alimenta ponantur in gremiis.
Gotfredus plane clarissimus dux et marchio mihi perhibuit in
propriae regionis historia contineri, quoniam Karolus imperator quindecim
vicibus cum rege Saxonum, qui gentilitatis adhuc detinebatur errore,
bellum commisit, quindecies perdidit, tribus vero consertis postmodum
proeliis Karolus superavit, eumque postremo captum victor optinuit. Aliquando
sane dum Karolus idem excelsa, ut assolet, inthronizatus arce
discumberet, pauperes vero, quos alebat, solotenus ignobiliter residerent,
rex qui remota procul ab imperatore mensa prandebat, talia per nuntium

Torna all'inizio