SED CONTRA, ad Tit. 3, 4: «Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri
Dei non ex operibus iustitiae quae fecimus nos». Sed benignitatem nominat
Apostolus ostensam in Christi Incarnatione. Ergo non est secundum merita.
Praeterea, ad hoc est quod Augustinus dicit in littera.
Praeterea, Incarnatio Christi est beneficium impensum toti naturae. Sed meritum
nullius hominis praeter meritum Christi, extendit se ad totam naturam.
Ergo sancti patres non meruerunt Incarnationem.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Augustinus videtur intendere in littera quod nulla
merita illius hominis praecesserint, ut Filio Dei in persona uniretur: nihilominus
tamen verum est quod nulla merita etiam aliorum, Filii Dei Incarnationem
meruerunt, proprie loquendo, propter tres rationes. Prima est quod meritum
puri hominis non extendit se ad totam naturam, sicut supra dictum est, dist. 1,
qu. 1, art. 2 ad 9; unde cum Incarnatio sit quoddam medicamentum totius naturae,
non potest sub merito alicuius cadere. Secunda autem ratio est, quia illud
quod est principium merendi, non potest cadere sub merito; Incarnatio autem
est quodammodo principium omnium humanorum meritorum: quia omnia
nostra merita a Christo efficaciam habent, per quem veritas et gratia facta est.
Tertia ratio est, quia meritum humanum non se extendit ultra conditionem
humanam, quae in hoc consistit ut quis mereatur aliquam Divinitatis et beatitudinis
participationem. Sed quod tota plenitudo Divinitatis habitet in homine,
hoc excedit et conditionem et meritum humanum. Unde nullo modo potest cadere
sub merito, nisi large meritum dicamus omnem praeparationem ad aliquid
habendum quod praecessit in humano genere.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod per iudicium redditur aliquid alicui quod
prius sibi debebatur. Nobis autem non debebatur Filii Incarnatio quasi ex merito,
sed ex divina promissione; et quantum ad hoc salvatur ratio iudicii.
Ad secundum dicendum, quod Glossa illa loquitur de merito congrui, et non de
merito condigni, quod proprie dicitur meritum. Vel dicendum quod completio
Incarnationis consistit in ultimo effectu eius, scilicet in ultima reparatione
humani generis, quae aliquo modo cadebat sub merito, maxime secundum quod
reparationis terminus consistit in perventione ad vitam aeternam.
Ad tertium dicendum, quod aliqua sunt sine quibus vita aeterna haberi non potest,
quae sunt concomitantia ipsam, sicut visio Dei, et impassibilitas; et de his verum
est quod meretur ea qui meretur vitam aeternam. Quaedam vero sunt quae sunt
ducentia ad vitam aeternam sicut principia merendi; et talia non cadunt sub
merito, sicut gratia, et huiusmodi; et inter illa potest computari Incarnatio Filii.
Vel dicendum, quod sine Incarnatione poterat perveniri ad vitam aeternam: quia
fuit alius modus possibilis nostrae salutis, ut dicunt sancti.
|
|