Ergo sequamur semitam
Virtutis iuri debitam,
Quę ducit ad palacium,
Ubi fulget topazium,
Palacium mirabile
Ex duodeno lapide,
Quod Virtus cum sodalibus
Struxit a penitralibus.
Fides fundamen posuit,
Parietes Spes protulit,
Tecta dolavit Caritas,
Totum depincxit Largitas.
Est satis conducibile,
Quod Virtutis quadrifide
Situs exornat fabricam,
quia reddit tetragonam.
Turres servat Humilitas,
Sane mentis sublimitas,
Ne propter supercilium
corruat hedificium.
|
|