Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 88


cum se sciret a patre numquam esse derelictum, cui unum cum
patre consilium fuit, ut pro mundi crucifigeretur salute.
III 4 (III 4) Hinc etiam ante passionem, in ipso ut ita dicam
articulo traditionis tertio non pro se sed pro membris suis, pro
quibus pati uenerat, orasse, tristasse usque ad mortem, mestum
esse, patris non suam uoluntatem fieri euangelista innotuit inpraecasse.
Licet hereticus iste detrahat ei, quia homo erat, timoris causa
calicem passionis a se orasse transferre, et secundum quod homo
erat et nuncupatiuus deus, non fuisse uoluntatis eius pati uel mori
sed patris tantummodo. Quin etiam inprobo sermone eandem
causam elinguauit timoris. Sic ait: 'iuxta humanitatis uero substantiam
non uenit uoluntatem suam facere sed eius qui misit illum'.
Qui et in passione sua patrem eflagitans ait: Pater, si fieri potest,
transeat a me calix iste.
'Efflagitare' posuit, quasi noui aliquid
uideretur dixisse, cum 'efflagitare' non pertineat ad simplicis orationis
effectum sed potius aut curiosae ab alio extorquere quod
petitur aut quod nescitur flauo interrogationis studio inuestigare.
Si uero iuxta hereticam prauitatem uoluntariam non pertulit passionem,
ubi est quod longe ante per prophetam patri uouerat
dicens: Voluntariae sacrificabo tibi? Et illud: Vt facerem uoluntatem
tuam, deus meus, uolui.
Numquid quod ante pollicitus fuerat
proximus iam passioni timoris euacuasse putandus est metu? Absit.
Veritas ab omni extat mendacii genere aliena. Esaiae namque
audiamus uaticinium profitentis: Oblatus est ait quia ipse uoluit.
Paulus adclamat se ipsum tradidisse pro nobis. Ambulate inquid
in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro
nobis.
Et rursus: Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me .
III 5 (III 5) Quo ergo pacto calicem passionis a se transire ne
biberetur oraret, quasi patris et non suae esset uoluntatis bibendus,
qui semetipsum ut biberet tradere non recusauit? Obsistenti namque
Petro carnali deuicto ne biberetur amore, ait: Calicem quem

Torna all'inizio