Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 416


Sed si papam Dominus nobis talem daret
Eorum consilium qui non approbaret,
Et qui supercilium eorum calcaret,
Quin irem ad curiam nichil me tardaret.
Qui postquam silentium fratribus imponet,
Credo quod hanc gratiam Deus mihi donet
Quod rancorem pristinum uterque deponet
Atque meis precibus quilibet componet,
Imperator scilicet et papa futurus.
Recedet discordia et pax erit murus;
Omnis homo poterit dormire securus
A nullo calumpniam vel dampnum passurus.
Nam cum in capitibus pax erit firmata,
In membris per consequens erit reformata:
Mons, vallis, planicies quiescent et strata,
Domus, habitaculum et omnis contrata.
Imperator etenim semper fuit talis
Quod ejus justicia non pepercit malis,
Quamvis esset etiam suus commensalis
Vel amicus quilibet magis specialis.
Cui det longo tempore Christus imperare!
Scit vos et Ecclesiae hostes superare
Et scit cum imperio sese gubernare,
Ut eum Ecclesia possit commendare.
Ille qui dum Lazarum suscitaret flevit,
Qui pro nobis triduo sepulcro quievit,
Papam nobis suscitet sicut consuevit!

Torna all'inizio