Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 136


De Roberto quem pultrellum uocastis, quemque sine uestra
licentia mare transisse perhibuistis, certissime id sciatis quia
litteras uestro sigillo quod michi bene notum est signatas detulit,
in quibus (si uere fuerunt) sumopere me rogastis quatinus eum
cum honore susciperem, apud abbatem Balduinum in quantum
possem pro infirmitate sui corporis adiuuarem, de meis etiam
rebus sicut michi opportunum esset opem impenderem. Quae
omnia executus sum. Nam pro amore uestro honeste eum suscepi,
tribus septimanis mecum habui, abbati Baldeuuino precibus
et promissionibus commendaui, reuertenti unde redire posset
denarios officiosa caritate impendi. Et miror ualde, si falsas litteras
porrexit, quonam modo tanti uiri sigillum ad persuadendam
falsitatem suam habere potuerit.
De fide ab archidiaconis petita et data interrogantibus episcopis
Baiocensi et Constantiniensi hoc tantum respondi, me nec
legisse tale aliquid nec uidisse; uos tamen prudentem uirum esse
et strenue scire quid agatis quid omittatis, quid agendum quid
omittendum censeatis.
De negotiis uestris cum domino nostro rege prout decuit et
oportuit nouiter sum locutus, et puto per misericordiam Dei quia
mordentibus uitam uestram aures excellentiae suae non est ultra
facile praebiturus.
Omnipotens Dominus uitam uestram ad honorem suae sanctae
ecclesiae incontaminatam custodiat.

42


Lanfrancus archiepiscopus confratri et coepiscopo Herfasto salutem.

Meminisse debet caritas uestra quia rex dum nobiscum esset

Torna all'inizio