Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 112


sunt, ut prius vestimenta propria, insuper etiam et arma ad coemendum victum praeberent,
quam ad genitale solum pertingerent.
32. Circa haec tempora putatur esse factum, quod de Authari rege refertur.
Fama est enim, tunc eundem regem per Spoletium Beneventum pervenisse eandemque
regionem cepisse et usque etiam Regiam, extremam Italiae civitatem vicinam Siciliae,
perambulasse; et quia ibidem intra maris undas columna quaedam esse posita dicitur,
usque ad eam equo sedens accessisse eamque de hastae suae cuspide tetigisse, dicens:
"Usque hic erunt Langobardorum fines". Quae columna usque hodie dicitur persistere et
columna Authari appellari.
33. Fuit autem primus Langobardorum dux in Benevento nomine Zotto, qui
in ea principatus est per curricula viginti annorum.
34. Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Gunthramnum regem
Francorum, patruum scilicet Childeperti regis, direxit. A quo legati idem iocunde
suscepti, sed ad Childepertum, qui ei nepus ex fratre erat, directi sunt, ut per eius
notum pax cum gente Langobardorum firmaretur. Erat autem Gunthramnus iste, de
quo diximus, rex pacificus et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis ammirabile
libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum
historia noverimus minime contineri. Is cum venatum quodam tempore in
silvam isset, et, ut adsolet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo
tamen suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus eiusdem fidelis
sui reclinans, obdormivit. De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum,
tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem
in cuius gremio quiescebat spatham suam vagina exemptam super eundem rivulum
posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit. Quod
cum non longe exinde in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum
spatii regressum super eandem spatham praefatum rivulum transmeasset, rursum

Torna all'inizio