generis neutri, ut gummi, aut trium generum, ut frugi; similiter composita
a genitivis omnis sunt generis, ut huius[s]cemodi, qui vero masculini
est generis.
In o. Omnia nomina desinentia in o in nominativo singulari habentia
g vel d ante o et mutantia o in i in genitivo sunt feminini generis,
ut dulcedo dulcedinis, praeter cardo ordo et Cupido (pro filio Veneris),
quae sunt masculini. Excipitur virgo, quod est commune, et margo,
quod est incerti. Verbalia vero et participalia similiter sunt feminina.
Cetera vero sunt masculini generis, ut stellio, a quibus excipiuntur
homo latro nemo et bubo, quae sunt communia.
In u. Omnia nomina desinentia in u in nominativo singulari neutri
sunt generis, ut cornu genu, praeter barbara quae sunt masculina,
ut Esau.
In b. Omnia nomina in nominativo singulari terminantia in b masculini
sunt generis, ut Iob et Iacob.
In c. Omnia nomina desinentia in nominativo singulari in c neutri
sunt generis, ut lac et alec.
In d. Omnia nomina terminantia in d in nominativo singulari sunt
neutri generis, ut quod et aliud, praeter barbara quae sunt masculini,
velut David et Bogud.
In al. Omnia nomina quae desinunt in al sunt generis neutri, ut
animal, praeter propria nomina virorum, ut Anibal, et praeter sal quod
etiam masculinum quandoque reperitur.
|
|