Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 99


potentia, et abbreviatus erat non modicum nostrorum numerus bellatorum. Habebat autem in
hiis universitas Christiana, unde protenderet quasi certe spei fiduciam in futurum, verum succedentibus
prosperis victores obliti nomen Domini post triumphum, dato virtutibus libello repudii, sic
contraxere cum vitiis, quod detrahebatur fidei, ubi convertendi fuerant infideles, et maior erat peccatorum
commissio, ubi maior remissio sperabatur. Quapropter provocatus Dominus dexteram in
sinistram et gratiam mutavit in iram, citharam nobis vertit in luctum et gaudium transtulit in merorem,
cum nostris in manu hostili conclusis et perdita Damiata brevi dierum numero sic exinaniti
sunt temporis longi labores, quod non solum blasphemorum iniuriis nomen est expositum Christianum,
verum etiam quoad aliquos, qui aliquando communicaverant fidei, contemptui datus est
ipse Christus. Unde facta est durior post prosperitatem adversitas et eo minus habuit consolationis
afflictio, quo minus argumenta prosperitatis preterite subsecute iacture pati poterant coniecturam.
Sed licet iniquitates nostre quandoque diviserint inter nos et dominum nostrum, non est tamen
aggravata eius auris, ut non exaudiat, nec abbreviata manus eius, ut salvare non possit. Misericordiam
quippe non continebit in ira, quin saltem propter nomen suum, ne ulterius blasphemetur in
gentibus, potenter exurgens iudicet causam suam, et exaltans humilem in salutem iniquos abigat et
consternat elatos. Ecce ipsius inspiratione, ut firmiter credimus, karissimus in Christo filius noster
Fridericus, illustris Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie, omissis multis arduisque
negotiis, quorum onus honorem imperialis celsitudinis sequebatur, venit ad nos in Campaniam
nobiscum de predicte terre subsidio tractaturus, ibique presentibus venerabili fratre nostro .. patriarcha
et carissimo in Christo filio nostro Iohanne illustri rege Ierosolimitano, .. Bethleemitano episcopo, ..
magistro Hospitalis, .. preceptore Templi et .. magistro domus Theutonicorum ac aliis,
quos ad tractatus huiusmodi [ex] diversis mundi partibus credidimus adhibendos, singulis, que natura
negotii requirebat, diligenti meditatione pensatis, idem imperator ad nostrum beneplacitum et
consilium predictorum transfretandi terminum in festo beati Iohannis baptiste post biennium proximo
secuturo prompta voluntate suscepit, corporale super hoc exhibens spontaneus iuramentum.
Denique, ut ad id plenius suum manifestaret affectum et plus fidei daretur negotio ac omnino
suspicionis contrarie scrupulus tolleretur, ad instantiam patriarche predicti et aliorum orientalium
in nostra et fratrum nostrorum presentia et multitudinis hominum, qui ad colloquium venerant, se
ducturum in uxorem legitimam filiam regis eiusdem iurisiurandi religione firmavit. Sane probabili
presumptione tenemus, quod a Domino factum est istud, ut votis fidelium optate rei successus
exolvat, quod preconcepte spei preludia promiserunt; ad sui restaurationem negotii tuum et aliorum
regum ac principum animos ipse filius summi regis accendet, qui de secreto patris in publicum
egressus ad servos ad ima descendit, ut subditis ad summa pararet ascensum, sub testa nostre mortalitatis
figulus in terris visus et cum hominibus conversatus. Tuum procul dubio expetit et expectat
auxilium causa Christi, et probatam domus tue potentiam desiderat Terra Sancta. Nunquid non
habuit de iuventutis tue primitiis, et de maioris etatis reliquiis quasi de vite decima non habebit? O
quantum accresceret eiusdem terre subsidio, si de propagata devotione patris in filios per unum ex
ipsis subvenires in tante necessitatis articulo crucifixo! O quam magnifice ad succursum devota Gallia
se pararet, ut mittendum placeret et misso! Absit, ut post terga remaneat, que precedere consuevit.
Absit, ut tam salutari Christi servitio gens tam Christiana se subtrahat! Absit, ut, que pro Domino
hactenus onera multa sustinuit, in peculiari bello Dei filii solvat militie cingulum, arma relinquat
rubigini, animum neget victorie, cum corona non desit victoribus per gratiam et meritum in
presenti, per gloriam et premium in futuro. Hinc est, quod excellentiam tuam affectuose rogamus,
serenissime regum, et a te instanter poscimus, Christianissime principum, obsecrantes per Patrem et
Filium et Spiritum sanctum, per sanguinem Iesu Christi, ut exurgas in adiutorium Christi tui, qui
quodammodo in se prodigus et parcus in servis, temporali morti se tradidit, ut te a faucibus mortis
eriperet sempiterne. Exurgas et liberes terram illam, in qua salutem humani generis operatus est
personaliter ipse salvator. Exurgas ad contritionem nationis prave atque perverse, que, ubi sit deus
Christianorum, improperat, et multis insultat opprobriis nomini Christiano. Et quidem illatas subditis
tuis offensas ulcisceris, et Dei tui non vindicabis iniurias tam atroces? Ad hereditates tuorum

Torna all'inizio