is sunt masculina, ut postis et axis, praeter vestis pestis neptis febris
restis et orexis, quae sunt feminina.
Alia in is. In is crescentia in genitivo sunt masculina, ut cinis sanguis
lapis lapidis, praeter cassis cuspis lis clamis et pixis, quae sunt
feminina; si vero desinentia in is adiectiva fuerint, sunt communis generis,
ut fortis civis et Sannis. Cetera sunt feminina, ut clavis et securis;
excipitur molaris et aedilis, quae sunt masculina. Cetera omnia
qualia sunt apud Grecos, talia in genere remanent apud nos, ut Paris
Thetis.
Alia in is. In is, si paenultima desinat in aliquam ex liquidis, sunt
masculini generis, ut collis follis, praeter pellis pelvis pollis vallis et
turris, quae feminina iudicantur.
In os. Omnia nomina nominativum singularem in os terminantia
sunt masculini, ut mos flos nepos ros, praeter cos dos glos, quae sunt
feminini; sacerdos autem et custos bos compos et impos sunt communis;
os vero oris et os ossis, melos et chaos sunt neutri.
In us. Omnia nomina secundae declinationis in us correptam desinentia
in nominativo singulari sunt masculini generis, ut dominus,
praeter nomina arborum, ut populus pirus et ulmus, et praeter nomina
mulierum, ut Pilus et Berithus, et nomina civitatum vel insularum,
ut Andrus et Aegiptus, et haec nomina:
<artus>, diptongus, nardus costusque, phaselus,
|
|