Iohannes de Virgilio: Tractatus de coniunctionibus

Pag 211


alias partes a se. Sed hoc videtur esse falsum. Nam cum dicimus "quoniam et quia sunt coniunctiones causales" hic ista coniunctio "et" copulat istas
duas coniunctiones "quoniam" et "quia", propter quod videbatur dicere "omnes" partes et non "alias".
Ad hoc respondendum est quod coniunctio alias partes coniungit, ut dicit Priscianus et non omnes, ita quod non coniungit coniunctiones. Cuius ratio est quia coniunctio
debet copulare partes cum quibus significat; sed ipsa non significat cum coniunctionibus cum ipsa de se non sit significatio. Propter quod coniunctio non coniungit
coniunctiones.
Tunc ad obiectionem que dicebat quod cum dicimus "quoniam et quia sunt coniunctiones causales" dicimus quod "quoniam" et "quia"possunt sumi
duobus modis. Uno modo pro signis intentionum, ut in pre- dicta latinitate et isto modo possunt coniungi per coniunctionem, in vi nominum sumpte, et sunt nomina et
declinantur "hoc quoniam" et "hoc quia". Alio modo sumuntur pro intencionibus significativis et hoc modo non possunt copulari propter rationem
supradictam. Hoc idem etiam dicendum est de adverbiis et prepositionibus.
Nam coniunctio non potest copulare illa quia non potest consignificare cum illis; et hoc dico si sumantur in vi intentionum significatarum per huius modi voces:
"quando" et "cum" "apud" et "per" Si vero sumantur in vi signorum talium intentionum bene copulari possunt vel si iungantur
prepositiones cum suis casualibus bene possunt copulari per coniunctionem, ut: "vado supra tectum et infra tectum". Et si adverbia iungantur suis actibus, id
est verbis, seu participiis, bene possunt copulari, ut: "iste legit fortiter et suaviter"; per se autem non. De inter[n]riectionibus similiter est dicendum que
sub adverbiis comprenduntur.
Deinde cum dicit " vim vel ordinem demonstrans" videndum est quid sit vis et quid sit ordo prout hoc accipiuntur. Vis, secundum Priscianum, est quando
coniunctio duas res similes esse ostendit. Et hoc competit copulativis coniunctionibus vel copulativam vim habentibus. Ordo dicitur esse quando coniunctio demo- strat
consequentiam aliquarum rerum sicut in continuativis et causalibus secundum Priscianum. Secundum vero auctorem modorum, vis in coniunctione nichil aliud est quam
quedam potestas coniungendi aliqua duo que nullam habebant inclinationem inter se. Ordo vero est potestas coniungendi aliqua que de se habebant inclinationem, ut
causales

Torna all'inizio