Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 582


et nolle associari eisdem; tamen animarum miserantur ipsorum.
Et dixit alter: Deum timentes et credentes in eum, in
nullo delectantur nisi in splendenti contemplacione magnitudinis
regni Dei, quietem aliam non habentes nisi cum celum et stellas
aspiciunt ipsius, et in meditando nobilem Dei potenciam; unde
a turpi statu mutantur ad pulcrum, nec aliquis prepedire eos
poterit quin perveniant ad perpetuam quietem illi quorum concupiscencie
munde sunt, sublimes et clare, omni obscuritate carentes.
Et dixit alter: laudabiliora opera sunt quibus Dei beneplacitis
obeditur; et opus corporis cum opere cordis iunctum
laudabilius est quam opus cordis tantum. Et dixit alter: malos
velut cadavera fetida reputa vel mortale venenum, aut sicut
leones vel serpentes, et adhuc peiores sunt; et sicut animal
bono homine melius terra non continet, sic peius non continet
malo viro. Et dixit alter: cum oculus concupiscencias intuetur,
cor in eligendo bono cecatur. Et dixit alter: perverse iudicare,
amici demit amorem, et parere facit inimicicia inimici. Et
dixit alter: qui eo, quod non censetur ab aliis, statu se statuit,
anxiatur non modicum et oditur a multis. Et dixit alter: qui
vult quietam ducere vitam, quattuor occasionibus animam suam
expediat; prima est ut non sollicitetur nec doleat si is quem
non vult vivere vivat; secunda, si moritur quem mori nolebat;
tercia si non consequitur quod consequi desiderat; quarta, si
illos, qui minus eo valent, fortuna magis exaltat. Et dixit alter:
qui contentus est eo quod sibi concessit dominus dives est; et
qui non corripitur errat; et qui suas imitatur malicias inverecundus
est; et qui complere Dei bene placitum conatur, corroborat
eum Deus. Et dixit alter: in adipiscendis occasionibus
eterne vite conare, a magnis et parvis mortalibus causis abstinens;
et ex tunc timere non expediet nisi Deum. Et dixit

Torna all'inizio