AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod genus dupliciter potest accipi. Uno modo proprie,
prout praedicatur de pluribus in eo quod quid est; et sic neque bonum
neque malum sunt genera; quia sunt de transcendentibus, quia bonum et ens
convertuntur. Alio modo communiter, ut genus dicatur omne id quod sua communitate
multa ambit et continet; et sic bonum et malum dicuntur genera
omnium contrariorum: quia, ut in 1 Physic. dicitur, omnia contraria
hoc modo se habent quod alterum est nobilius, et alterum vilius; ita quod vilius
privationem in se includit, sicut nigrum in respectu ad album, et frigidum in
respectu ad calidum: propter quod in 1 De generat. dicitur, quod frigus
est privatio caloris; et per hunc modum semper alterum contrarium pertinet
ad bonum, et reliquum ad malum; unde etiam Pythagoras ponebat duos
ordines rerum: unum boni, sub quo colligebat omnia perfecta, ut dextrum,
triangulum, aequilaterum, et similia; et alterum mali, sub quo ponebat omnia
quae imperfectionem implicant, ut sinistrum, feminam, et huiusmodi.
Ad secundum dicendum, quod si consideretur malum per se, sive in abstracto,
sic malum opponitur bono ut privatio; si autem consideretur malum per accidens,
sicut est in actione vel in habitu, sic opponitur bono ut contrarium, ut
prodigalitas liberalitati, et timiditas fortitudini.
Ad tertium dicendum, quod malum per se vel abstracte sumptum, non est differentia
specifica; sed malum per accidens vel concrete acceptum: omnia enim
moralia ex fine speciem consequuntur. Ex ordine autem ad finem debitum specificatur
bona actio et bonus habitus, ratione cuius bonum differentia specifica
ponitur habitus et actionis moralis; mala vero actio specificatur ex ordine ad
finem indebitum, cui admiscetur privatio finis debiti, ex quo ratio mali incidit.
Unde patet quod non sola privatio specificat malum habitum et actionem; sed
positio ordinis ad finem quemdam cum privatione debiti finis; et sic patet quod
malum, secundum quod differentia, non est malum per se, sed per accidens vel
concretive sumptum.
Ad quartum dicendum, quod malum potest intelligi corrumpere dupliciter; vel
formaliter, vel effective: sicut enim formaliter albedo facit album, ita etiam formaliter
privatio privat, et corruptio corrumpit. Malum vero per se sumptum, est
ipsa privatio vel corruptio; unde non sequitur quod sit ens positive dictum, quia
non privat et corrumpit agendo. Si autem sumatur effective, sic non potest intelligi
de malo per se vel abstracte sumpto, quia privatio nihil efficit; sed oportet ut
sumatur de malo per accidens, quod est subiectum et causa mali: et hoc quidem
efficit aliquid, non quidem inquantum privatum est, sed inquantum est quoddam
ens quod agere potest; et ideo dicit Dionysius, quod malum nihil
agit nisi virtute boni, et ipsum bonum non posset impugnare, nisi ex boni virtute:
nihil enim prohibet unum bonum alterius contrarium esse, ut calor frigoris.
|
|