QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. De quo ordine fuit supremus Angelus inter peccantes
qui Lucifer dicitur; 2. Qualiter peccatum aliorum ad eius peccatum se
habeat; 3. De loco eis post peccatum debito; 4. Si est inter eos praelationis
gradus; 5. De pugna eorum ad nos.
ARTICULUS 1
Utrum Lucifer fuerit supremus omnium Angelorum.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Lucifer non fuit supremus omnium: quia ad eum, secundum
Ezech. 28, 14, dicitur: «Tu Cherub protegens et extentus». Sed ordo Cherubim,
secundum Dionysium, et Gregorium,
non est supremus ordo. Ergo videtur quod non fuit de supremo ordine.
2. Praeterea, Damascenus dicit de ipso, quod praeerat terrestri
ordini. Sed inferioribus ministeriis, secundum Dionysium,
praeferuntur inferiores ordines. Ergo videtur quod fuerit de inferioribus
ordinibus.
3. Praeterea, natura cuiuslibet Angeli ordinata est ad beatitudinem. Sed non est
probabile quod divina ordinatio in natura nobilissima totius universi frustrata sit.
Ergo videtur quod iste Angelus qui ceteris superior fuit a beatitudine non cecidit.
4. Praeterea, peccatum non potest esse in natura aliqua nisi habente possibilitatem,
quae consequitur eam secundum quod ex nihilo est. Sed superior
Angelus quanto Deo, qui est actus purus, vicinior fuit, tanto minus de possibili
habuit. Ergo videtur quod peccatum in eo minime locum habere potuit.
SED CONTRA est quod dicitur Ezech. 31, 8: «Omne lignum paradisi Dei non est
assimilatum illi neque pulchritudini eius». Sed per lignum paradisi significantur
Angeli. Ergo videtur quod Angelo peccanti, ad quem verba praedicta referuntur,
nullus Angelorum aequari potuit.
Praeterea, Gregorius dicit in littera, quod in aliorum comparatione
ceteris clarior fuit. Sed ordo claritatis est secundum gradum naturae. Ergo peccans
Angelus ceteris altior fuit.
|
|