quod ipse paratus est conparere coram dicto domino archyepiscopo,
et procedere in dicta causa, et facere omnia que
facere de iure tenetur, et quod tempus non currat ei, cum
per eum non stet quin predicta omnia faciat, set quia non
potest habere copiam domini archyepiscopi supradicti.
Actum in tali loco, presentibus talibus.
b.
Preterea cum quis impetrat litteras apostolicas ad aliquem
iudicem delegatum, et ipsius iudicis copiam habere
non potest, oportet ipsum saltim infra annum a die date
littere protestari. que protestado ita fieri consuevit.
Alia forma protestacionis.
In nomine domini amen.
Anno eiusdem etc. R de . . constitutus in domo venerabilis
viri magistri G archydiaconi lewenensis, domini
pape iudicis delegati, ut presentaret eidem domino archyepiscopo
quasdam litteras apostolicas per ipsum R ad ipsum
dominum archyepiscopum impetratas, quarum litterarum tenor
talis est: Martinus episcopus servus servorum dei. ponatur
totus tenor litterarum. demum dicatur sic:
Et quia copiam ipsius domini archyepiscopi habere
non poterat, protestatus fuit idem R instanter quod paratus
erat dictas litteras presentare, et prenominatos adversarios
citari facere, et omnia integraliter exercere ut tenetur,
et quod ex nunc in predictis tempus sibi non
occurrat, cum per eum non stet quin predicta omnia faciat,
set quia non potest habere copiam sui iudicis predicti.
Actum etc.
V.
Viso de hiis que in iudicio frequentantur, nunc de
transscriptis et quibusdam aliis aliquando necessariis notario
que fiunt extra iudicium annotabo.
1. Qualiter transscribi debeant tam littere apostolice
quam instrumenta ut sui autentici robur obtineant
firmitatis.
In nomine domini amen.
|
|