Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 122

Liber II


videbuntur, tantum persequemur; caeteras, quarum neque inventio difficilis erit, neque tractatio ab his multum abhorrebit, scribentium ingeniis excogitandas tractandasque relinquemus.
De divino et morali genere epistolarum.
Cap. XIII.
Ac duo quidem illa superiora epistolarum genera, in quae studiosum illud genus partiti sumus, quorum alterum in rerum divinarum descriptione, alterum in morum ac disciplinarum praeceptis positum esse diximus, quanquam minus necessaria nostrae institutioni fortasse videantur, (nam et eorum tractatio aliarum disciplinarum propria est: et scribere de his qui volet, maiorem eruditionem habeat necesse est, quam ut ei in dictanda epistola elaborandum sit) tamen omittenda penitus esse non censui vel ob id maxime, ut qui illis disciplinis instituti non essent, quum rei difficultatem intelligerent, scribere de his quicquam non auderent. Igitur scribere per epistolam aliquid sive de divinis rebus, sive de liberalibus disciplinis qui volet, ante omnia eius de qua scribere volet, disciplinae summam habeat cognitionem necesse est neque ab aliis petat, quod ipse alios docere vult. Nam si positionem aliquam vel male intellexerit vel non suis verbis expresserit

Torna all'inizio