Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 185


Item de Archadio et Honorio imperatoribus, qui regnant annis 15.
Cesar Honorius imperat omnibus Archadiusque.
Magnus in Epiro legitur tunc signa dedisse
Presul Donatus, forma beata patrum.
Namque sputo datur ille suo superasse draconem;
Expuit in faciem serpentis ea statione,
Ut sibi nec virtus nec modo vita foret.
Ponderis in carne serpens datur hic habuisse,
Quod satis octo boum iuga ducere non potuissent.
Tunc Augustini docmatis hora fuit.
Nunc veniunt Huni, Gothi, veniunt et Alani;
Gallia conteritur, Parisius, Aureliani;
Ve fuit Ispanis, Gallia pressa cadit.
Tempore quindenis tunc vixit Honorius annis.
Simplicius papa totidem tunc vixerat annis,
Addeque plus septem de ratione dies.
16a. Honorius, defuncto Archadio, imperat solus.
Anno ab incarnatione Domini 412. defuncto Archadio, Honorius, ab Augusto 43, tenet imperium Occidentis.
Gothi cum rege suo Alarico, dum Honorius esset Ravenne, per Dalmatiam et Venetiam digressi, in confinio Emilie
[et Aquilegie] castrametantur, terram ad inhabitandum superbe ab imperatore poscentes. Addunt etiam, quia, si
aliter habere non possent, ipsi ultro tollerent. Imperator, accepto consilio, terram circa fines Ispanie, que tunc
imperio erat rebellis, tradidit eis. Ad quam possidendam dum Gothi proficiscuntur, Stilicus patricius, socer Honorii, eos fraudulenter insequitur, prelioque cum eis commisso, militem perdit; ipseque aufugit. Hac de causa Gothi ad iram
permoti, ad Emiliam, unde venerant, subito revertuntur; totaque ipsa provincia igne ferroque vastata, ad urbem Romam
procedunt. Quam etiam trepidantem irrumpunt. Datisque preceptis, ne ecclesie violentur, aliquantis Urbis partibus
concrematis, predam mirabilem tollunt. Interea papa Innocentius, ne penas ipsius Urbis aspiceret, tamquam Lot iustus
remotus a Sodomis, Ravenne morabatur. His diebus pagani improperabant christianis, dicentes, Romam temporibus
paganorum crevisse, christianorum autem tempore decrevisse, eique propter christianitatem insolita
pericula imminere. Ob quam causam beatus Augustinus tunc composuit librum de civitate Dei. Orosius tunc
istorias suas texuit. Ieronimus ecclesiasticam istoriam ab Eusebio episcopo Cesariense compositam transtulit.
Hec autem tam terribilis irruptio Urbis facta est per Alaricum regem Gothorum anno ab Urbe condita 1164,
anno autem ab incarnatione Domini 415. In eadem preda Guandalorum soror Honorii Placidia capta est, quam
Ataulfus postea est in matrimonium sortitus. Interea quidam princeps Constantinus imperium Galliarum invadens,
Constantem filium suum monachum cesarem fecit. Set paulo post pater apud Arelatum, filius vero apud Viennam
regno vitaque privantur.
Gothi Romanorum victoria glorificati, per Canpaniam, Apuliam et Siciliam in Africam ire proponunt. Cumque
in confinio Brictiorum incaute sese mari committunt, multos ex sociis perdiderunt. Rex Atalaricus eorum [in
fluvio civitatis Consenze quorumdam dolo submersus], tunc ultimum diem clausit. Quem Gothi in tantum
dilexerunt, ut amnem nomine Barentum iuxta civitatem Cosenziam de alveo derivarent, ipsoque rege Alarico cum
multis militum copiis ibi sepulto omnes captivos, qui huius facti conscii erant, occiderent, et postea ampnem ad suum
alveum revocarent. Gothi propter mortem Atalarici redire proponunt, atque Ataulfum regem sibi creantes, Romam
redeunt, ibique ea que reliquerant depopulantur. Ataulfus vero rex Gothorum, amore uxoris sue Placidie, que erat
soror Honorii imperatoris, a finibus Romanorum discedit, et in Gallia prope civitatem Narbonensem, ubi hodie
villa sancti Egidii dicitur, in loco qui usque hodie palatium Gothorum vocatur, consedit supra Rodanum fluvium;
a quo loco per Constantium comitem postea pulsus, in finibus Ispanie cum Gothis resedit.
His diebus sub Innocentio papa corpora sanctorum Stefani protomartiris et aliorum sanctorum revelata sunt
Luciano presbitero, sub Iohanne episcopo Ierosolimitano. Non multo post tempore, sub Bonifatio, qui Zozimo successori
Innocencii fuerat substitutus, Ieronimus presbiter obiit anno etatis sue 91. in Betlehem. Defuncto papa Bonifatio,
Celestinus sedit in Urbe. Hucusque Orosius cronica sua perduxit.
Honorius 31. imperii sui anno, quorum duos cum patre, tredecim cum fratre, reliquos cum filio fratris sui
regnaverat, Rome obiit.
De Honorio secundo et Teodosio secundo imperatoribus versifice.
Rursus Honorius et Theodosius imperat aula.
Gothica pessima gens rapit omnia flumine Sauna,
Guandalus Ispanos opprimit ense malo.

Torna all'inizio