Quapropter obnixe supplicans postulo" vel econverso.  
Cum enim dixi quapropter, totum prefatum recollegi. Quare  
autem he causarum redditiones 'ad terminatam positionem' et  
'ad non terminatam' nominentur, ipsa * pandit` scripture  
series, cum in medio sententie una ponitur, alia terminata  
sententie positione statuitur. 
Petitio est, cum id postulatur, cuius causa tota epistole  
series constituitur, que merito post benivolentiam et cause redditionem  
tertio loco componitur, ut benivolentia et commotis  
animis statim petitio consequatur, ne diutius immoranti sua  
fraudetur utilitas. 
Post hanc conclusio sequitur, qua, que sit utilitas consecutura  
confirmative ostenditur, que est exitus et determinatio totius  
orationis per quam et res, si que disperse vel diffuse dicte sunt,  
quadam brevitate iunguntur et in recipientis aspectu ponuntur,  
sicut in epistolis antea positis docebit exemplum. 
His omnibus secundum indaginem veritatis breviter perquisitis,  
que epistolarum maneries rationis veritate deprehendantur,  
videamus. 
Omnis autem epistola aut assignativa est aut proemialis  
aut memorialis aut pronuntiativa aut deprecativa aut expressiva.  
Hi VI epistolarum modi ex pluribus aliis rudibus sufficiunt,  
quia alios cunctos in se tenaciter comprehendunt, de quibus ea,  
que dici oportet ad lectorum utilitatem pandamus. 
Assignativa igitur est, qua secundum proprias habitudines  
et indagines aliquis ad benivolentiam assignatur atque in hac  
epistolarum manerie a persona tantum  auditoris vel recipientis  
benivolentiam convenit captari et coloribus rhetorice in hac his
  |  
  |