entis et rei significationem. Sed quia res per essentiam suam cognoscibilis est,
transumptum est nomen rei, ad omne id quod in cognitione vel intellectu cadere
potest, secundum quod res a «reor reris» dicitur: et per hunc modum dicuntur
res rationis quae in natura ratum esse non habent, secundum quem modum
etiam negationes et privationes res dici possunt, sicut et entia rationis dicuntur,
ut Commentator in 4 Metaph. dicit. Primo ergo modo sumendo
nomen rei, peccatum, inquantum est actus, est res quaedam; sed inquantum
peccatum est ex privatione ordinis debiti, non est res quaedam, sed privatio;
privatio autem res naturae non est, sed rationis tantum. Unde secundo modo
accipiendo rem quantum ad utrumque, peccatum res est, scilicet et inquantum
est actus, et inquantum privationi subiicitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa obiectio procedit de substantia secundum
quod significat rem primi praedicamenti: et hoc modo sumendo substantiam,
peccatum nullo modo substantia est.
Ad secundum dicendum, quod esse in natura aliquid dicitur dupliciter: vel sicut
pars naturae, sive aliquid aliud ad perfectionem naturae pertinens; et hoc
modo malum non est in natura neque universali neque particulari. Vel potest
intelligi aliquid esse in natura sicut in subiecto; et hoc modo oportet quod
subiectum huiusmodi privationis, quae malum est, natura quaedam sit, ut hoc
modo malum in natura esse dicatur; et ideo oportet actum illum in quo deformitas
fundatur sicut in subiecto, naturam quamdam esse.
Ad tertium dicendum, quod illud quod naturam unam corrumpit, potest esse
natura alterius, sicut natura ignis corrumpit naturam aquae; unde non est
inconveniens ut actu quo natura hominis corrumpitur, natura alterius animalis
perficiatur: aliquid enim est vituperabile in homine quod est laudabile in leone
vel cane; et ideo non est inconveniens ut actus ille natura aliqua ponatur, vel
etiam secundum naturam, non quidem hominis, sed alterius.
Ad quartum ergo dicendum, quod quamvis privatione qua peccatum malum
dicitur, privetur forma per quam actus in genere moris bonitatem habet, non
tamen privatur forma illa per quam in genere actus remanet: et ideo secundum
illam formam res dici potest, inquantum actus est res quaedam. Iterum etiam
illa privatio accipitur ut forma eius, secundum quod in considerationem rationis
venit; et ideo ex parte privationis potest dici res, secundum quod res a «reor
reris» dicitur.
Ad quintum dicendum, quod impossibile est aliquam rem esse quae omni ordine
destituatur; unde et in ipso actu peccati, ut res quaedam est, remanet ordo aliquis
et ad agentem et ad finem aliquem intentum ab agente, quod est aestimatum
bonum; quamvis privetur ordo ad finem debitum: quam etiam inordinationem
Deus inordinatam non relinquit, sed per poenam ordinat.
|
|