Guido Faba: Epistole

387


CIII.
Responsio hortans prelatos ad martyrium sive
ad patientiam.

Vos estis genus electum et regale sacerdotium, non fllii
seculi vel noctis seu tenebrarum, sed filii lucis et filii Dei.
Propter quod non est de presenti persecutione dolendum, sed
pro futuro potius consolandum: nam Dominus pro corona
martyrii vos ceu stellas in perpetuas eternitates vocavit. Unde
gaudete et exultate quia nomina vestra scripta sunt in celis
et in terris fulgebunt perpetuo per exemplum, quia pro libertate
ecclesie et pro fide catholica minas contemnendo sevientis
tyranni, sanguinem vestrum fundere non timetis.
CIV.
Quomodo papa excommunicat Pisanos qui ceperant
notarios et thesaurarios ecclesie Dei.

Gregorius episcopus servus servorum Dei Pisanis. Planxit
dominus super Laçarum et resuscitavit eum; plangere
quoque potest ecclesia super populum Pisanum in sepulcro
iacentem et non resurgentem. Surrexit Laçarus quem vocavit
Dominus: hic autem populus non potest resurgere quem
peccata publica non desinunt condemnare: Loquentur Pisani,
respondebunt insani.
Quid vobis fecit ecclesia mater
vestra cuius viscera lacerastis? Ut alia innumerabilia beneficia
taceantur, nonne vobis christianitatis tribuit primordia,
nonne salutaria prebuit sacramenta, nonne totius provincie
archipresulatus insignia in vestra constituit civitate? Veritas
non moritur, et manifesta nequeunt diffiteri. Dignum
ergo fuit retributione maligna ut qui vos honore tanto profecerat,
tante premeretur onere gravitatis? Quid fecistis apostate,
quid cogitastis idolatre, olivas speciosas in campis excidere,

Torna all'inizio