In citacione cause appellacionis aliter debet poni quam
in citacione facta super negocio principali. et hec est racio:
quia in causa negocii principalis non proceditur reo
absente, set exconmunicatur reus vel ponitur actor in possessionem
rei debite. ad sentenciam vero proceditur vbi
lis fuerit contestata. set in appellacionis causa proceditur,
sive reus sive actor sit absens, dummodo alter ipsorum
instet: et quandoque — neutro prosequente — iudex procedit,
si ex mora viderit periculum inminere.
Unde non debet dici in citacione cause appellacionis:
alioquin contra eum procedetur, set sic: alioquin in ipsa causa
procedemus quantum de iure fuerit, ipsius absencia non obstante.
N .
Preterea, quia citatus non tenetur nisi super hiis super
quibus citatus est suo adversario respondere, ideo cavendum
est in illa clausula que dicit: eidem P super tali re
de iusticia responsurus, ut id super quo quis citatur quantumcunque
plenius poterit in citationibus exprimatur. et ad
maiorem cautelam expedire credo, ut semper ibi apponatur
aliquod generale verbum sub quo possit actoris intencio
totaliter conprehendi. quod sic scribi debet: eidem P super
spoliacione huiusmodi et aliis omnibus que contra ipsum proponere
voluerit de iusticia responsurus. vel sic: super predictis
decimis et rebus aliis de iusticia responsurus. vel sic: propositurus
super premissis omnibus quidquid iuris vel facti proponere
voluerit, et hiis que per aliam partem proposita fuerint
prout iustum fuerit responsurus.
O . Citacio quando causa reassumatur iam incepta et diu
non agitata.
Frater I etc. dilecto in Christo filio etc.
Discrecioni tue presencium tenore conmittimus et
mandamus, quatenus R de tali loco ex parte nostra peremptorie
citare curetis, ut in crastino festivitatis, beati
|
|