28.  De oe.  Oe, ut foedus pro pacto; foedus enim quod  
est pactum cum oe diptongo, sed fedus pro deformi per e  
solam scribi debet. 
29.  De au.   Au, ut aurum. 
30.  De eu.   Eu, ut Eurus. 
31.   Quare inuentae diptongi.  Sciendum est autem diptongos  
duabus causis esse inuentas, uidelicet causa differentiae,  
ut quae per diptongum a que coniun < c > tione discernatur;  
uel causa breuitatis, ut significatio duarum partium  
in una dictione conglutinetur, ut celum idem ualet quam  
"casa elyos". 
32.  Quare subtrahantur diptongi.  Ergo cum tanta utilitate  
inuentae sint diptongi, quare subtrahuntur in quibusdam  
dictionibus? 
33. [ Solutio.    Causa melioris sonoritatis. Pulchrius enim 
sonat celum, nec est ibi tantus hiatus oris. 
34.  Nota.   Et sciendum, quod nulla diptongus in duas 
consonantes potest desinere; in duplicem uero inuenitur, ut 
faux faucis et faex faecis. 
35.  Alia nota.  Hoc quoque notandum, quoniam omnis 
diptongus semper est longa. Quare? Quia, sicut quidam non 
sine ratione dicunt, singulae earum unum et semis te<m>pus 
habent; ideoque, si consequatur consonans, quae dimidium 
tempus habet, omnino producitur. Inuenitur tamen diptongus 
haec i<n> media dictione correpta tunc, quando compositae 
dictionis antecedentis in fine est sequente uocali, ut 
praeustis; unde Virgilius: ] Stipitibus duris agitur sudibusue 
praeustis.  
36. [ De regula.   Regula quippe cognoscuntur syllabae.
  |  
  
  
  
  
360 
  
  
  
  
365 
  
  
  
  
370 
  
  
  
  
375 
  
  
  
  
380 
  
  
  
 
  |