Idem accidit Icilino de Romano, qui, cum iret ad ultimum bellum,
in quo fuit prostratus, et quesisset consilium a suis utrum
fluvium transire deberet, ut pugnaret cum hostibus, necne, et
disuasum ei fuisset a suis quod non transiret, dixit: «Scio quod
melius dicitis quam ego, sed volo penitus transire». Et sic sciens
et prudens festinavit ad mortem. Ideo dicit Ecclesiastes VII:
Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Ionas etiam erubuit habitare in terra sua, eo quod prophetans
contra Ninevem mendax fuisset repertus. Unde et Domino dixit:
Bene irascor ego usque ad mortem. Melius fecit Micheas, qui dixit:
Utinam essem vir non habens spiritum et mendatium potius loquerer.
Igitur aliqui sunt ita protervi et obstinati, quod nolunt rescipiscere
a dictis suis, quia erubescentiam timent incurrere. Ideo
Sapiens in Prover. dicit, XXI: Vir qui erraverit a via doctrine,
in cetu gigantium commorabitur. Et iterum: Vir impius procaciter
obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corriget viam suam.
Cum dixisset michi frater Iohannes de Castro Veteri, minister
Romanus, qui ibat ad capitulum generale quod factum fuit
Argentine, quod frater Iohannes de Parma, condam generalis
minister, adhuc erat in credulitate preterita, et ego dixissem sibi
quod, si essem cum eo, sperabam quod possem eum revocare ab
illa, dixit michi: «Vade ergo ad eum, quia in provincia mea est
in loco Grecii» (ubi beatus Franciscus in Nativitate Christi cantavit
Evangelium et fecit representationem pueri Bethleemite
cum presepio et feno et puero). «Nam illum locum ad habitandum
sibi frater Iohannes elegit, et tamen potest ire quo vult».
Et addidit minister Romanus: «Discurre, festina, suscita amicum
tuum, quia beatus Iacobus dicit: Fratres mei, si quis ex
vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam
qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam
eius a morte et operit multitudinem peccatorum».
|
|