Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 524


Qualis debeat esse lex humana, et quod condere
tales leges sit utile regno, et civitati.
Cap. XXVI.

Videtur autem ius civile, sive ius humanum et positivum
ad tria comparari. videlicet ius naturale sive
ad legem naturalem, a qua suscipit fundamentum: ad
bonum commune quod in ea intenditur: et ad gentem
ad quam applicatur, quae per illam legem est regulanda.
Tria igitur lex habere debet, prout ad haec tria comparatur.
nam ut lex humana comparatur ad legem naturae,
oportet quod sit iusta: ut comparatur ad bonum commune,
necesse est quod sit utilis: sed ut refertur ad populum
ad quem debet applicari et debet regulari per huiusmodi
legem, oportet quod sit competens et compossibilis
consuetudini patriae et tempori: nam in agibilibus aliquid
dandum est consuetudini, tempori, et patriae et moribus
hominum: quia secundum quod talia diversificantur, oportet
in ipsis legibus aliquam diveristatem existere. Primo
igitur oportet legem humanam sive positivam esse iustam
ut comparatur ad rationem naturalem sive ad legem naturalem:
quoniam si iusta non sit, non est lex, sed corruptio
legis; nihil enim ab homine statuitur iuste, nisi aliquo
modo sumat originem ex lege naturali et nisi aliquo modo
ratio naturalis dictet illud statuendum esse. Secundo
lex humana et civilis debet esse utilis ut comparatur ad
bonum commune: nam si in lege non intenditur bonum
commune, tunc non est recta et regularis, sed perversa et
tyrannica nam sicut rex differt a tyranno, quia rex dicitur
qui recte agit intendit commune bonum, tyrannis
vero qui perverse principatur et intendit proprium et privatum
commodum: sic lex recta et regia in qua intenditur

Torna all'inizio