Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 708


EXPOSITIO TEXTUS
«Voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat». Videtur hoc non esse
in quolibet peccato commune. Aliquod enim peccatum est quod est ad corrumpendum,
et non ad aliquid acquirendum, ut patet in homicidio et invidia, et
huiusmodi. - Sed dicendum, quod intentio sive voluntatis sive naturae nunquam
per se terminatur ad non esse, vel ad corruptionem, sed semper ad aliquod
bonum ipsi intendenti; quamvis praeter intentionem sequatur malum vel corruptio,
sine qua bonum intentum esse non potest; ut patet in igne, qui intendit
formam suam in materiam inducere, ad quam sequitur corruptio aeris; similiter
etiam voluntas intendit aliquod bonum ipsi volenti, quod sine corruptione alterius
non est, sicut vult quietem suam quam suspicatur esse non posse sine
morte adversarii, vel aliquid huiusmodi.
«Voluntas enim, ut superius dictum est, motus animi est». Hic sumitur voluntas
pro actu voluntatis, et non pro potentia ipsa.
«Non enim consisteret peccatum praevaricationis si interdictio non fuisset».
Verum est vel legis scriptae, vel naturaliter inditae.
«Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse
non esset». Videtur esse falsum: quia virtus a malitia non dependet, sicut nec
bonum a malo. - Sed dicendum, quod in Sacra Scriptura aliquid dicitur fieri et
esse, quando innotescit; et similiter per oppositum, non esse, quando ignotum
est: et quia virtus non manifestatur nisi per malitiam oppositam, ideo dicit quod
si non esset peccatum, non esset virtus; et ideo subiungit: «Subsistere vel eminere
non posset». Sciendum etiam, quod hic: «Quid est peccatum nisi praevaricatio
legis divinae, et caelestium inobedientia praeceptorum?» debet poni illa
notula quae in superiori distinctione in aliquibus libris posita est, quae sic incipit:
«Ioannes ait: qui facit peccatum, iniquitatem facit».
«Quocirca diversitatis huiusmodi verborum occasione, de peccato plurimi
diversa senserunt». Ex prima enim definitione occasionata est opinio quae
dicit, tam in actu interiori quam exteriori peccatum consistere; ex secunda vero
eiusdem occasionatur alia opinio quae dicit, peccatum esse tantum in actu
voluntatis; ex tertia vero Ambrosii occasionatur alia opinio quae dicit, solum in
privatione peccatum consistere et non in actu.
«Quidam autem diligenter verba Augustini attendentes... non indocte tradunt,
voluntatem malam, et actus malos, inquantum sunt... bona esse». Haec opinio
in hoc differt ab illa quam prius posuit, quia haec loquitur de malo cuius ratio
tantum in privatione consistit: alia vero quam supra posuit, loquebatur de peccato,
quod complectitur simul privationem et actum.
«Item probans nihil casu fieri in mundo, ait in eodem» etc. Videtur hoc esse falsum:
quia omne quod fit ut in minori parte, fit casu. Si igitur nihil fiat casu, nihil
erit proveniens ut in minori parte. Sed si nihil sit huiusmodi, omnia ex necessitate
contingunt: quia ea quae sunt frequenter, non deficiunt a necessariis nisi
secundum quod possunt in minori parte deficere, ut in 7 Metaph. habetur.

Torna all'inizio