Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 29


Mauritium in papam?". Qui tertio respondentes et clamantes dixerunt: "Volumus".
Tunc ipse cum ceteris astantibus clericis, aperto libro super hunc ellectum et manto coopertum,
sublimi voce clamavit dicens: "Et nos laudamus et confirmamus dominum Gregorium".
Facta igitur ellectione ista ad hunc modum, imperator hunc papam suum Gregorium promovit,
et per castrum Sancti Angeli in palatium Laterani perduxit. In quo iste pontifex, si
fas est dicere, cathedram sedit et prandium sumpsit et pernoctavit. Altera vero die, nullo
mediante, idem papa eundem imperatorem ad ipsum palatium suscepit, et cum ipso ad ecclesiam
Sancti Petri rediit; ante cujus et super cujus altare de clero coram imperatore et pluribus
Romanis in eadem die ad ordines promovit et missam cantavit. Ibique per quot dies
et menses habitavit et fidelitatem suscepit, atque splendide de lege Dei et ecclesiasticis
consuetudinibus
predicavit absque ullo rancore, pacem regno et sibi et suum papam Gajetano
Johanni in papam ellecto exclamavit, donec imperator iterum ad Germaniam rediens, ipsum
Gregorium suum papam in Sutrina civitate quasi securum fecit.
46. In temporibus autem istis, in quibus hic Gregorius de clero quendam ante altare
sancti Petri ad ordines promovit, Gayetanus in papam ellectus, et presbiter et papa apud
Gayetam solempniter est consecratus, et Gelasius papa secundus advocatus. Qui etiam plures
dies et menses cathedram apostolicam in Laterano sedit, ipsumque palatium cum cardinalibus
et episcopis habitavit. Deinde ipse cum navigio Pisas, Yanuam pluresque civitates et loca
super mare posita quesivit. Eadem navi ejus affixa Sancto Egidio, regnum Frantie intravit;
et cum benigne foret receptus a principibus illius regni, de mondo migravit Cluniaci. Cui
Viennensis ille episcopus successit, de regia stirpe genitus, et sinodum quam ipse papa Gelasius
convocaverat, iste archiepiscopus Remis celebravit. Sed prius cum imperatore coloquium
habere disposuit. De concilio autem isto sive coloquio plura scribere, digitum mee
sexagenarie etatis non constringo.
47. Sed ad prenotandam inquietudinem Langobardorum meamque molestiam redeo.
Quoniam quidem, ubi imperator a Roma exivit, et se a predicto papa Gregorio sive Burdino
prolongavit, mox manus Guidonis, Cumani episcopi, ejusque militum et civium violenter
apprehendit Landulphum Carcanensem, Mediolanensis ecclesie clericum ordinarium et ministrum;
atque in ipsa apprehensione interfecit Ottonem, ejusdem Landulphi nepotem et urbis
Mediolani egregium capitaneum. Hinc Yordanus pontifex Mediolanensium contionem militum
et civium, clamantium in Cumanos, intravit; ibique conumerando et lamentando quam
plura malla, que Cumani fecerant in rebus et hominibus archiepiscopatus Mediolani, ipsam
turbam contionis ad faciendam vindictam inflamavit. Eodem quoque tempore idem pontifex
Iordanus, obseratis januis ecclesiarum, suo populo negavit introitum, nisi materiali gladio
vindicaret malitiam Cumanorum. Demum ad sonitum vocis et jussu hujus pontificis Mediolanensis
populus cepit facere gueram Cumanis. Atque a primo exitu, quo Mediolanenses
castramentati sunt in Caneto, civitatem ipsam Cumanam occupaverunt, ipsumque Landulphum,

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio