D. Aegidii Romani
Ordinis Fratrum Eremitarum
S. Augustini, De regimine principum
Liber primus. Ubi tractatur
de regimine sui.
Ex regia ac sanctissima prosapia oriundo
suo Domino speciali Domino Philippo
primogenito, et haeredi praeclarissimi
viri Domini Philippi Dei gratia Illustrissimi
Regis Francorum, Suus devotus
Fr. Aegidius Romanus Ordinis
Fratrum Eremitarum S. Augustini, cum
recommendatione seipsum, et ad omnia famulatum.
Clamat Politicorum sententia, omnes principatus non
esse aequaliter diuturnos, nec aequali periodo singula regimina
mensurari: sed aliqua sunt annualia, aliqua ad vitam,
aliqua vero per haereditatem et successionem in
filiis, quae quodammodo perpetua iudicantur. Cum igitur,
nullum violentum esse perpetuum, fere omnia naturalia
protestentur, qui in se, et in suis posterioribus filiis
suum principatuum perpetuari desiderat, summopere
studere debet, ut sit suum regimen naturale. Nunquam
autem naturalis quis rector efficitur, si passione, aut voluntate
cupiat principari, sed si custos iusti existens absque
ratione, et lege nihil statuat imperandum. Nam (ut testatur
Philosophus) sicut est naturaliter servus, qui pollens
viribus, deficit intellectu: sic vigens mentis industria,
et regitiva prudentia, naturaliter dominatur. Quare
si vestra generositas gloriosa me amicabiliter requisivit,
ut de eruditione principum, sive de regimine Regum
|
|