Sexus natura vel habitus ex Graeco exin vocatur.
Simpludiarea funera, quibus ludos adhibebant.
Sestertius dicitur quarta pars denarii quo tempore is decusis
valebat; id est dupondius et semis tertius.
Sex milium et ducentorum hominum legionem
primus Gaius Marius couscripsit, cum antea quat-
tuor milium fuisset, unde etiam quadrata appel-
labatur.
Sibus callidus sive acutus.
Sed pro sine inveniuntur posuisse antiqui.
Sybinam appellant Illyri telum venabuli simile Ennius (Ann. 504):
“Illyrii restant sicis sybinisque fodentes.”
Sediculum sedile.
Suduculum genus flagelli dictum, quod vapulantes sudantes
facit.
Sectarius verbex, qui gregem agnorum praecedens ducit.
Secespitam alii securim, alii dolabram aeneam, alii cultellum
esse putant.
Si<ci>licum dictum, quod semunciam secet.
Secessiones narrationes.
Siciles hastarum spicula lata. Ennius (Ann. 507): “Incedit
veles vulgo siciliubus latis.”
|
|