Salvatore Nostro, in cuius quoque nomine hic congregati sumus,
et per quem tu ipse huc usque salvus factus presens consecutus
es regnum. Oramus preterea ipsum Salvatorem Nostrum, ut illud
in te modo regnante efficiatur operis, per quod et presens et
futurum promerearis possidere regnum; quorum alterum, id est
futurum, sine dubio quandoque adipisceris, si bene recteque
administraveris istud. Quid enim profuit Sauli Israeliticum
divina voluntate possedisse regnum, cum postea, contemptis
Eius imperiis, utrumque amiserit regnum? Aut quid etiam profuit
Romanis Imperatoribus, Octaviano scilicet Augusto, Domitiano
et Maximino, ceterisque universo imperasse mundo, cummodo
in inferno sepulti cruciantur ? Ut igitur generalia
caveri valeant tormenta, de regni honore quo nunc inlustratus
es, Deum ipsum magnificare ipsique servire, eidem placere
studeas, qui dedit. Nam sicut condecet, ut quis tibi servitutis debitum
solvat, ex iis, que a te tenere videtur, ita et oportet ut et tu
Domino Deo pro iis que tibi contulit, immo commisit, placitum
ei exhibeas famulatum. Quod si forsitan queretur que sint ea
quibus bene et recte administrari debeat regnum, Domino concedente
breviter aperiemus. Regnum igitur bene recteque administrare
est, cum utrumque tempus et belli et pacis recte gubernatur,
dum et per legum tramites rerum iniquitates expellas,
atque armis, victis hostibus, sis triumphator. Memento itaque
te idcirco Regis nomine censeri, ut omnes sub ditione tua positi,
et iustitie censura, et pacis vinculo regantur. Ut ergo huiusmodi
pacis atque iustitie bonum in regno tuo perpetuari valeat
multum prodest, si tu solus munitiores et inexpugnabiles urbes
ac fortiora et inexpugnabilia oppida proprio subdideris dominio.
Revocetur itaque ad mentem tuam laudabilis Constantinopolitani
imperatoris prudentia, qui pro conservatione eiusdem pacis atque
iustitie, validioribus terris sibi retentis, ceteris vero, que sub eo
sunt planiores, immo debiliores terras ad sibi subdendum et obsequendum
dimittit. Dum itaque ad ipsum simili cautione providendum
studueris, eris, sicut dicit Salomon, tamquam leo fortissimus
|
|