Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 531


de auro talis monete centum, in fine mille. Ibi est ecclesia sancti
Georgii Latinorum ubi mansi, et picturis egregiis decoravi,
et docui sacram legem.
12. Tandem, transiens gloriam maximi Alexandri qui erexit
columpnam, ego in cono mundi, contra paradisum, erexi lapidem
in titulum, fundens oleum desuper
scilicet columpnam marmoream,
desuper crucem lapideam usque ad finem mundi duraturam,
quam presentibus quasi infinitis populis erexi, consecravi
et benedixi, sculptis armis Pape et nostris et litteris tam
indicis quam latinis, principibus illis super humeros portantibus
me in lectulo seu ferculo Salomonis.
13. Inde valefaciens fratribus, post annum et quatuor menses,
multis patratis gloriosis operibus, perrexi ad famosissimam Reginam
Saba, a qua honorati [sumus] post fructum ibidem animarum;
sunt enim ibi pauci christiani. Deinde perreximus per
mare ad Seyllanum montem gloriosum ex opposito paradisi.
Et de Seyllano usque ad paradisum, ut dicunt incole ex traditione
patrum, sunt miliaria ytalica quadraginta, ita quod, ut
dicitur, auditur sonitus aquarum fontis cadentium de paradiso.
 
Capitulum de paradiso (497-8).
 
1. Est autem paradisus locus in terra circumvallatus mari
oceano in parte orientali ultra Indiam Columbinam contra
montem Seyllanum, locus altissimus super omnem terram, attingens,

Torna all'inizio