sceleris in archiepiocopum perpetrati, tamquam illius rei fuisset conscius, opinio eum quodammodo
uulgaris attingeret, et mendax illum sine culpa fama morderet, de sue innocentie
puritate confisus, quosdam de episcopis suis et clericis Anagniam ad Alexandrum papam direxit.
Qui coram eo et suis cardinalibus, tactis sacrosanctis euangeliis, publice iurauerunt,
quod prenominatus rex ab efusione iusti sanguinis erat innoxius et a communione commissi
criminis prorsus extiterat alienus. Milites autem illi, qui in Christi pontificem cruentas
manus inicere non timuerunt, redeuntes ad cor, et reatum suum et malitiam recolentes, ad
pedes Alexandri pape humiliter aduenerunt, et se reos, se esse impios publice proclamantes,
penitentiam de commisso scelere postulabant. Quos papa de admissa nequitia uehementer
redarguit, et uenturum super eos Dei iudicium, nisi digne penituissent, comminando promisit.
Quibus etiam dedit in mandatis, ut discalciati et ciliciis induti, Ierusolimam pergerent, et
sacra loca cum dolore et gemitu uisitarent, dehinc ad Montem-nigrum, qui Antiocene ciuitati
adiacet, festinanter accederent, ibique solitarii in ieiuniis, uigiliis, orationibus et lamentis,
omni uite sue tempore perdurantes, de tam immani scelere penitentiam agerent et Dei misericordiam
iugiter postularent.
Eo tempore cum Emmanuel imperator Constantinopolitanus frequentibus nuntiis delegatis
filiam suam Zura Mariam W[ilhelmo] regi Sicilie in uxorem tradere promisisset, tandem
ex conuentione utriusque partis factum est, quod imperator, presentibus legatis eiusdem
regis, in anima sua iurare fecit, et iuramentum suum magnatum suorum iureiurando
firmari, quod in termino et loco ab utraque parte prefixo filiam suam regi pro uxore transmitteret.
Et simile iuramentum ex parte regis et suorum familiarium de filia imperatoris
recipienda prestitum est et iuratum. Quo facto, rex W[ilhelmus], utpote uir legalis et Deum
metuens, iuramentum suum obseruare desiderans, simul cum Henrico fratre suo Capuanorum
principe Tarentum uenit, et ibi nuntios imperatoris cum eius filia in prefixo loco et termino
aliquandiu expectauit. Dehinc ad Sanctum Angelum in Monte Garganu orationis studio
deuotus princeps accessit, et post hec Barolum rediit, et ibi aliquantis diebus demoratus est.
Sed imperator iuramenti sui et promissionis oblitus, filiam suam regi statuto loco et termino
non trasmisit. Quo rex cognito per terram Beneuentanam transiens, Henricum Capuanorum
principem fratrem suum, quia infirmus erat, Salernum misit, et ipse primo Capuam dehinc
Salernum uenit. Prenominatus autem princeps galeam ingressus Panormum rediit, et ibi
|
|