Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 149


perseverantibus. Sunt autem huiusmodi virtutes minime
inter virtutes alias: et perseverantes (loquendo de
Perseverantia, ut de ea Philosophus loquitur) tenent infimum
gradum in genere bonorum. Congrue ergo huiusmodi
virtutes competunt perseverantibus, sed purgatoriae
competunt continentibus. Nam ex hoc aliquis est
continens, quia tenet se, et abstinet se a delectationibus
sensibilibus. Continentes enim, sunt euntes in passionibus,
et pugnant contra ipsas. Modus autem vincendi eas
est auferre, et removere se de eis. Ideo continentibus dicuntur
competere virtutes purgatoriae, quorum officium
est auferre, et abstinere nos a passionibus immoderatis.
Virtutes vero purgati animi competunt temperatis: nam
istae non auferunt, sed obliviscuntur. Temperatus enim
habet sic appetitum castigatum, quod quasi pugnam non
sentit, sed obliviscitur passionum immoderatarum, et
quodammodo delectabile est ei benefacere. Merito ergo
talis dicitur habere virtutes purgati animi facientes
ipsum oblivisci passiones illas crebras, quia iam habet
animum purgatum et castigatum, ut non sit ei curae de
talibus passionibus. Quartae vero virtutes, videlicet, exemplares
adaptari possunt hominibus divinis: tales enim
perfecti adeo debent esse, ut sint aliorum data regula, et
exemplar. Declaratum est ergo primum, quod in principio
capituli proponebatur. videlicet diversos esse gradus
virtutum. Declarare vero secundum, et ostendere
cuiusmodi virtutes regibus, et principibus competere
debeant, si intelligantur praehabita, nullam difficultatem
habet. Dicebatur supra, quod reges, et principes non sufficit
esse perseverantes, continentes, et temperatos: sed
decet eos quodammodo esse divinos. Virtutes ergo competentes
eis, possunt exemplares dici: quia ipsi aliorum
debent esse regula et exemplar. Tantae enim bonitatis
debet esse princeps, ut quilibet suus subditus accipiat inde
formam vivendi, et cognoscat defectum suum, videns

Torna all'inizio