etiam hoc ipsum in tribus regibus Israel, quibus comminatus est
Dominus quod deleret omnem domum eorum propter peccatum
ydolatrie, usque ad mingentem ad parietem. Quorum primus fuit
Ieroboam filius Nabath, qui peccare fecit Israel. De quo habetur
III Reg. XIIII et XV. Et de quo Ecclesiasticus dicit, XLVII.
Secundus fuit Baasa, qui similia operatus est et similia passus.
De quo habetur III Reg. XVI. Tertius fuit Ahab, cuius Iezabel
fuit uxor. De quo habetur III Reg. XXI. In isto impleta est Scriptura
Eccli. XIX, qui dicit: Extolletur in exemplum maius et
tolletur de numero anima eius; quia ad Baasan solummodo dictum
fuit: Faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath,
III Reg. XVI. Ad istum autem dictum fuit: Dabo domum tuam
sicut domum Iheroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia,
III Reg. XXI. Peccatum ydolatrie fuit peccatum istorum
trium regum. Ideo dicit beatus Iohannes, prima canonica ultimo:
Filíoli, custodite vos a simúlacris. Ieremias etiam in epistola sua
sic ait: Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos. Item
Iere. X: Sic ergo dicetis eis: Dii qui celos et terram non fecerunt
pereant de terra et de his que sub celis sunt. Item Iere. in fine epistole
sue: Melior est homo iustus qui non habet simúlacra: nam erit
longe ab obprobriis. Quod pates in tribus sociis Danielis, de quibus
habetur Dan. III: Et erumpens Nabuchodonosor ait: Benedictus
Deus eorum, Sydrach videlicet, Misach et Abdenagó, qui misit
angelum suum et eruit servos suos, quia crediderunt in eum et verbum
regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne
adorarent omnem deum excepto Deo suo. A me ergo positum est hoc
decretum, ut omnis populus, tribus et lingua, quecumque locuta
fuerit blasphemiam contra Deum Sydrach, Misach et Abdenagó,
dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est deus alius, qui
ita possit salvare. Audi quomodo est verum verbum sancti Basilii,
scilicet quod «inimicorum testimonia dignissima fide sunt».
Aliquando non totum casale destruitur, sed remanet aliquis
ad cumulum maioris tristitie, ut patet in Hely, cui comminatus
est Dominus, I Reg. II, quod pars magna domus eius moreretur,
cum ad virilem etatem venerit. Quod impletum fuit quando Saul
fecit interfici sacerdotes Domini in Nobé a Doech Ydumeo. Qui
|
|