generali. Et apparet quod sic significare
< est significare > per modum inclinabilis
ad aliud sine distantia, quia sicut
dicebatur de verbo, quod inclinari ad
aliud cum distantia idem est quod inclinari
maxime inter omnia inclinabilia, ita
per oppositum inclinari sine distantia in
participio, idem est quod non inclinari
maxime inter omnia inclinabilia. Et hoc
est idem quod posse facere unum extremum
aliquod, ita quod participium cum
illo ad quod inclinatur sine distantia possit
cedere in idemptitatem unius extremi.
Et istud inclinare sine distantia possit appellari
in participio substantia; quia participium
possit facere idem extremum cum
illo ad quod inclinatur, hoc quodammodo
sapit naturam substantie. Et quodammodo
ista substantia participii, quod est
inclinare sine distantia, proportionalis est
modo per se stantis. De modo significandi
essentiali generali et de modo significandi
essentiali speciali potest idem participium
facere extremum idem, et hoc
per naturam illius modi significandi, qui
est inclinari ad aliud sine distantia.
Significat ergo participium de modo significandi
essentiali generali substantiam
et actum. Et appelletur ista substantia
non modus per se stantis nominis, sed
modus inclinabilis ad aliud sine distantia,
qui proportionalis est modo per se stantis
in nomine. Eo quod cum eo potest supponere
verbo, potest habere naturam permanentis,
|
|