| 49  Excipitur quoque "uetus, uetustas" et "uenus, uenustas".  50
 Excipiuntur etiam in  or  desinentia, que mutant  or  in  es  et
 assumunt  tas , ut "maior, maiestas", "honor, honestas".  51  Sunt alia
 denominatiua plerumque similia accusatiuis primitiuorum et
 communia, ut "primas", "optimas", "Rauennas", que ideo in fine
 circumflectuntur, quia per sincopam  ti  proferuntur; perfecta
 enim eorum apud antiquos inueniuntur, "hic" et "hec optimatis",
 "primatis", "Arpinatis", et neutra in  e .  52  Quecumque igitur
 sincopam patiuntur, eundem accentum seruant in ultima quem
 habuerunt in penultima, id est circumflexum, ut "fumat" pro
 "fumauit", "audit" pro "audiuit", "duc" pro "duce", "illic" pro "illicce",
 "istic" pro "isticce" .  53  Inueniuntur etiam propria in fine circumflexa,
 causa differentie, ut "Lenas", "Menas", propter "menas" pisces
 et "lenas" meretrices.  54  In  es correptam  pauca inueniuntur
 denominatiua, "equus, eques", "pes, pedes", et uerbalia, "tego,
 teges", "mergo, merges".  55  In  es productam , a "sepio" "sepes", a
 "luo" "lues", "struo, strues", "macero, macies", "luxurio, luxuries",
 "illuo, illuuies", "rupi, rupes".  56  In  is  diuerse habentur forme,
 | 
 |