Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 606


DOMINO PRECELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Gratiae sancti spiritus igniti calore, nulla quiescimus plus ratione qualibet terrenae
potestatis splendidi preterquam vestrae a Deo promotae regali potentiae, cum
oportunitas datur, ex totis nostris precordiis intimare. Quae dum tam firmam stabilemque
annexa, fideliter unanimes in unitate conglobatos ullo modo credimus quamlibet
magna parvaque persona inter apostolicam sedem et vestrae excellentiae dirimari,
talem prorsus vestrum prefulgidum in triumphis regnum erga amorem beati
Petri apostolorum principis, fautoris vestri, et nostro dilectione agnoscentes usque
hactenus persistere et indisolubile permanere, quod numquam possit quamlibet callida
versutia hominum ab amore clavigeri regni celorum disiungi; quem prorsus auxiliatorem
in opinatissimis vestris triumphis, nos poscentibus atque precantibus, credimus
propugnatorem habere, procedens et introducens vestrum precelsum regalemque
triumphum calcari super omnes barbaras nationes.
Quatenus semper pro vobis divinam exorantes clementiam Deique timorem pre
oculis habentes atque pro animae sanctae recordationis precellentissimi genitoris vestri,
domni Pippini, summi regis, et pro omnibus fidelibus Francis, simulque divinum considerantes
iudicium, nitebamur emendari de pravis atque perversis actibus videlicet
Heleutherium seu Gregorium, ineptos atque inutiles nugaces. Quibus per eorum proterva
contumacia non sinebant in eorum iudiciaria partibus Ravennae inopes atque
pussillos opprimentes vivere, tam in venalitate hominum apud paganas venundantes
gentes, quam de panibus eorum absque ulla misericordia avide deglutiebant; ex qua
pestilentia plurima pars indeficientes atque ruentes dissipati sunt. Insuper ignobilium
vulgum catervamque cruentorum nequiter congregantes, non sinebant cotidiae nefandas
penetrare neces; unde, dum in ecclesia quadam die missarum celebrarentur sollemnia
et eadem hora quidam diaconus sanctum Christi evangelium populis predicaret, intus
in eodem sanctuarium ab eorum impiissimis hominibus sanguis effusus est innocens,
pro sacrificium laudis homicidium perpetrantes.
Et dum ipsi freti existentes, eo quod nos talia iniqua tetra atque perversa operatione
minimae illos in christiano populo peragere sinissemus, idcirco superba arrogantia
elati conati sunt sine nostra scientia ad vestris properari regales obtutibus,
existimantes, se per eorum infidelem atque iniquam fallatiam a fide puritatis et dilectione
beati Petri et nostra vos separari, nescientes miseri et infelices, quia, qui
prumpti fideles eiusdem Dei apostoli sunt, et vestri felicissimi regni fideles sunt,
pariter et, qui eius inimici esse videntur, vestri procul dubio inimici sunt.
Quapropter poscentes quaesumus vestram a Deo protectam regalem potentiam
per beatum Petrum apostolorum principem, cui a Domino potestas ligandi solvendique
peccata in caelo et in terra data est, et ipsum sanctum baptisma, quod inter nos
per spiritum sanctum habere videmur: illorum procacitas vester prefulgidus aspectus
hilaris minime manifestetur, neque recipere ipsos nefandos vultu dignissimo dignemini;
sed tamquam inimicos beati Petri et vestros existentes, eorum superbam gloriationem
respuentes, ad nos dehonestatos per fidelissimos missos vestros humiles veniant, ut
omnia, quae fati sumus, eorum comprobemus praesentia, quatenus, qui agunt talia

Torna all'inizio