cum labore maximo et strepitu venationis; nunc autem inuenimus
modum vtilem pro te, quoniam, si reddideris nos
tranquillos et securos a timore tuo, nec insidiaberis nobis,
omni die offeremus tibi sponte in hora cibi vnam bestiam de
nobis pro tuo cibo. Quod quidem placuit leoni, et promisit
eis pactum obseruare. Quadam vero die, cum sortem eiecissent
inter eas quam ipsarum deberent offerre leoni, advenit
sors cuidam lepori, cui preceperunt leoni se presentare. Dixit
eis lepus: Si volueritis mihi consentire et confidere de me in
re que nobis erit vtilis, spero vos reddere securos et quietos
a turbatione leonis. Cui responderunt: Quid est illud? quid
vis fiat tibi? Et ait eis lepus: Quid est? volo quod vni vestrum
precipiatis venire mecum ad leonem et non festinet me
presentare sibi, donec pretereat hora cibi. Cui dicunt: Volumus
fiat tibi. Et exurgens cum socio suo, iuit ad leonem et
retardauit presentare se sibi, donec hora sibi preteriit. Et
esuriens leo surrexit de loco suo, et respiciens secus viam,
vidit quendam leporem accedentem ad ipsum. Cunque
presentasset se sibi, interrogauit illum vnde veniret et vbi
esset turba sociorum suorum et cur tantum tardauerunt.
Cui respondit lepus: Ego ab eis venio, mittebant autem tibi
per me vnum leporem vt ipsum tibi presentarem. Sed cum
essem prope hunc locum, ecce superuenit mihi alius leo, et
rapuit ipsum mihi. Cui ego dicebam: Caue, quoniam est cibus
regis, qui offertur ei, noli ipsum contra te prouocare. Qui
cum audiret, blasphemauit te, dicens: Ego sum dignior ipso
regnare in hoc loco. Veni igitur ad referendum tibi. Et audiens
leo dixit: Veni(as) mecum et ostende mihi ipsum. Et iuit
lepus, ducens ipsum ad puteum aque. Erat autem aqua clara.
Et dixit lepus: Hic manebat ille leo de quo tibi dixi. Et
respiciens leo ad fontem putei, resultauit sibi vmbra sua et
leporis; corruit super ipsum in puteo, credens pugnare cum
eo. Qui mortuus est ibi. Et rediens lepus ad socios suos, narrauit
|
|