Henricus rex n. 1235 ca., m. 1253/1254 ca.: Epistola ad Henricum III Angliae regem

Pag 198


causa fuit quod nobis in annis teneris constitutis, nec renatis adhuc fonte
baptismatis, quid et cui scriberet nostra dudum infantia nec discernere
poterat nec sciebat. Nunc autem honore tanti sacramenti sollempniter
decorati, ad annos etiam alicuius cognitionis adducti, quos nec minus
gustatus amor paterne dulcedinis nuper fecit audaces, dum nos in solio
suo, ut toti regno Sicilie usque ad reditum suum de Italicis partibus de
consiliariorum suorum disponamus consilio, gloriose reliquit, presentes
vero vobis nostre salutationis apices destinamus, et frequenter destinabimus
in futurum, quotiens et rerum qualitas exiget et se nobis oportunitas
offerret nuntiorum.

Torna all'inizio