Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 61


est qui suscipitur, post datam benedictionem osculetur omnes fratres
per ordinem. Fratres uero, quia induti sunt, non flectant genua ante
eum, sicut solent facere cum osculantur episcopum uel abbatem uel
principem terrae, sed humiliter inclinantes se procedant ad osculum eius.
Si spiritualis persona fuerit et abbas expedire iudicauerit, disuestitis
fratribus et in capitulo sicut solent considentibus ducatur illuc praedicta
persona et petita benedictione legatur ante eam lectio diuina; qua finita
cum Tu autem domine sermonem si uoluerit de ea faciat. Si abbas fuerit
qui suscipitur, ante introitum capituli egredientes fratres osculetur.
Si uero capitulum non intrauerit, seruata competenti hora in claustro
osculetur eos.

<PARS ALTERA: DE OFFICIIS CLAUSTRALIBUS>


<DE ABBATE>


Abbas cum eligitur, omnes fratres uel maior et melior pars in eius
electionem consentire debent. Electus autem si extra monasterium
consecratur, cum redierit cum festiua processione suscipiatur. Ipse uero
in utraque statione prostratus iaceat. Finito cantu secundae stationis
episcopus si adest uel legatus eius in loco et statione abbatis eum statuat.
Quo statuto si episcopus abest incipiat prior Te deum laudamus , quod
dum cantant, accedant omnes fratres sicut sunt priores ad osculum eius
bis flectentes genua, semel ante osculum et semel post osculum. Ex illa
die in omni loco singulari reuerentia honorandus est.
In primo capitulo ubi sederit, omnes qui intra monasterium obedientias
habent et res monasterii seruant, suarum obedientiarum claues ante pedes
eius ponant. Ipse uero recommendet eis ipsas obedientias, si non aliter
ordinandas esse decreuerit. Inclinari debet a toto conuentu, cum post

Torna all'inizio