Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 560


et tunc intelligendum est modo praedicto. Vel potest intelligi de
ecclesia Angelorum, ubi prima fuit Ecclesia, et ubi ultimo nostra Ecclesia congreganda
est; ut sit sensus: Incarnationis mysterium fuit absconditum in Deo,
ita tamen quod a saeculis innotuit principibus per Ecclesiam, idest in Ecclesia
caelesti: et hanc expositionem ponit Augustinus super Gen..
Ad secundum dicendum, quod secundum conditionem status, quilibet Angelus
quolibet homine simpliciter viatore maior est; unde dicitur Matth. 11, 11, quod
«qui minor est in regno caelorum, maior est illo», scilicet Ioanne Baptista, quo
tamen nullus maior inter natos mulierum surrexit. Sed quantum ad causam
potest dici secundum quid aliquis homo aliquo Angelo maior, inquantum per
gratiam quam habet, meretur gradum quibusdam Angelis altiorem.
Ad tertium dicendum, quod apostoli immediate instruebantur a Verbo incarnato,
non quod essentiam Verbi immediate viderent, quam tamen inferiores Angeli
videbant; et ideo multo plura a Verbo discebant quam etiam ipsi Angeli.
Ad quartum dicendum, quod Paulus in illo raptu secundum quid participavit
statum comprehensorum, non tamen tanta gloria perfectus fuit ut lumen in
Angelos transfundere posset: quia, ut dicitur, factus est illius gloriae particeps
miraculose quantum ad actum, et non quantum ad habitum, quod est lumen
gloriae.
Ad quintum dicendum, quod Angelus ab homine per locutionem, quorumdam
cognitionem accipere potest, eorum scilicet quae subduntur libero arbitrio
hominis; sed talia non sunt mysteria Incarnationis.
ARTICULUS 5
Utrum inter Angelos possit esse pugna.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inter Angelos pugna esse non possit. Omnis enim discordia et
pugna repugnat unitati caritatis. Sed Angeli sunt perfecti in caritate. Ergo inter
eos pugna esse non potest.
2. Praeterea, quicumque patrocinium praestant contrariis causis, ita se habent
quod alter eorum iniustam causam defendit. Sed hoc sanctis Angelis convenire
non potest, quorum rectitudo confirmata, iniustitiam non patitur. Ergo videtur
quod non possint dici contrariis causis patrocinando pugnare.
3. Praeterea, ubicumque est ordinata praelatio, non potest esse pugna vel contrarietas:
quia hoc est contra rationem praelationis ut inferior superiori resistat.
Sed Angeli ordinantur omnes secundum superius et inferius, ut prius dictum est,
dist. 9, quaest. Unic. Art. 3. Ergo videtur quod unus alteri non repugnet.

Torna all'inizio