Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 168


illustres, qui alia atque alia ad dicendum via ingressi nomen aliquod
et phamam ex suo labore et industria tulere; sed quia idcirco
ad hanc narrationem accessimus, ut per quos potissimum latina lingua
nobis restituta sit exponeremus, hi mihi digni visi sunt, quibus
ob variam operam ipsi rei navatam, quicquid hoc est per quod
romanus sermo suum veterem splendorem recepit, acceptum referemus.
Praeterii, sciens, multos qui diversa omnino meditatione ad
hoc ipsum efficiendum usi, non minus, ut arbitror, ac nescio an
etiam plus aliquid quam illi quorum mentionem feci, latinis studiis
profuisse videri possunt, verum quia illorum quasi glossemata
quaedam poetarum carminibus cohaerentia, quorum lectione ob
aetatem iam ingravescentem consulto abstineo, non habeo quid de
his dicere possim. Sed adsunt hic plerique, qui id commodissime
praestabunt, vel duo in primis, qui si forte abessent, ob iudicium
excellentemque in his studiis doctrinam potissimum ad id munus
requirendi essent. Ab illis igitur quae adhuc de romanae linguae
reparatione dicenda restant quaerite; nam quid a me in ea materia
amplius expectare possitis est certe nihil.
Accuratissimam Prunuli dissertationem incredibilis est assensus
secutus: laudare omnes in illo, immo mirari potius, non minus tot
variarum rerum memoriam quam constans et acre iudicium; sed
quum dicendi finem fecisset deiecissentque omnes in Baptistam
Guarini filium oculos, nemo non erat qui non aperte intelligeret aut
eum unum provinciam illam aditurum aut alium ex his qui aderant
neminem. Tum Prunulus iterum orsus: ego - inquit - Baptista, vir
clarissime, non magis Oedipus sum quam terentianus ille Davus,
verum ab initio divinare libuit, fore ut nos duo hanc fervidam coenaremus
ollam, quandoquidem ad primam rei mentionem omnes in
nos ambos - ut Graeci olim, Achille et aliis ducibus ad Troiam cessantibus,
in duos Aiaces - oculos defixissent; at quia nostrum quod
in multis esset iudicium audivere, non est dubium quin iam et tuum
in his quae restant cupidissime expectent: tu vero quando non illis
modo, qui id tantopere cupiunt audire, sed rem mihi etiam facturus
sis gratissimam, si quae de novo hoc scribendi genere ad quod
multi nostra tempestate omne suum studium adiecere sentias ordine
disserueris, da operam, quaeso, ne tot eruditorum hominum
expectationem frustratus videare, nec est cur aliquid pares excusare,

Torna all'inizio