Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 17


interdiu frequentes adissent, unico quem apud se haberet Venetiarum
patritio Orsatto Iustiniano tantae rei conscio, Kalendis
Augusti de prima vigilia proclamari iussit indutias in octavum diem
cum Philippensibus constitutas, eo usque duraturas, quoad partium
altera, cui bellum resumere placeret, octavo item die id alteri praenuntiasset.
Eaque nocte et quae secuta est die bombardae non
solum in castra reductae, sed cum armamentis machinationibusque,
quotquot castris inerant, sunt Brixiam comportatae. Qua item die,
Piccinino curante, imposuerunt Veneti quaestores conquaesitoresque
praesidia Soncino arcique et proximo Ruminengho, et Iacobo Gaivanensi
cum clausis omnibus abire permisso, firmatum est etiam Venetorum
praesidio Martinenghum.
XXVIII. Magnum vero et posteritati etiam mirabile sui spectaculum
duces die tertia edidere, quod maius quippiam momenti quam
tunc intelligi posset existimaverunt prudentes in rebus Italiae allaturum.
Piccininus namque et Sfortia, quos tantis ardere odiis, certe
maioribus quam quae virtutis paritas amplitudinisque aemulatio parere
consueverint, saepe ostendimus, inermes inermibusque deducentibus
quibusque exercituum melioribus in prata prodierunt passus
mille ab utrisque castris pariter distantia, tamdiuque in equo sedentes
tanti constiterunt, quoad, amborum comitiva in hemicyclum longo
ordine concedente, utraque cornua coiere. Ea ex corona cum primus
exisset Piccininus, in illius amplexum Sfortia properavit, et lacrimis
inter complexus osculaque utrique obortis, multa in hanc sententiam
dixit Piccininus: Non ea hactenus fuit nostra inter nos contentio,
illustris comes, quae ab iniuria caedis propinquorum orta
alterutrum stimulaverit ad sumendam sanguinis ultionem. Sed cum
tu strenui genitoris Sfortiae, non rerum magis haeres quam probitatis
imitator reique militaris gloriae successor, florere coepisses, ego,
novus homo, multorum quos aluerat Bracius probissimorum militum
ductor constitutus, id semper duxi eius fortunae et amplitudinis
meae maximum, quod tibi alterius sectae principi essem oppositus,
cum quo fuit gloriosius etiam numquam vincendo certare, quam alium
quempiam aut omnino nullum adversarium habere. In ipsa vero
contentione hoc unum videor effecisse tibi merito iucundissimum,
quod, dum honore quo eram honestatus non usquequaque indignum
me nitor ostendere, tuam etiam acuerim ac illustraverim probitatem,
quae profecto tanta enituit, ut, quod audio peritos dicere, astra tibi
et caelos summam amplitudinem polliceri, ego ipse homo litterarum

Torna all'inizio