: Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini

965


nomine de Arvernensi comitatu cum propria uxore sancti apostolorum principis Petri
limina petiit et, licet innumerabilium graviumque peccatorum sibi esset conscius, beati
tamen apostoli misericordia, cui pius Dominus ad sui amoris periculum ter suas oves
pascendas commisit, reformari ad spem vitae non cassam fiduciam sumpsit. Veniens
igitur Romam horribile primum et lucrosum miraculum de se ipso cunctis intuentibus
praebuit, cum ad gradus exteriores ecclesiae sancti Petri veniens nec ultra valens progredi
fixus et immobilis haesit. Et quanto magis, ut intrare posset, rotabatur in circuitu,
tanto longius propellebatur a sacro templi aditu. Quod intelligens sibi contingere facinorum
suorum immensitate torquetur dolore miserae nimis et peccatricis conscientiae plurimaque
turbatur anxietate. Nitebatur Petrum, communem spem miserorum, lacrimosis suspiriis
nec se palam prodentibus, ut sui misereretur, inflectere, quia palpitabat lingua mala confusione,
quae peccatum celando solet accumulare, et erubescebat fateri, quod non erubuit
perpetrare. Tandem coactus uxori suisque circumstantibus, quo cruciaretur igne conscientiae,
proclamat et tam papam tunc temporis Silvestrum quam ministros altaris sancti
evocari exoptat. Quibus clementer venientibus dolorem dolorisque causas exponit et in
suis vicariis experiri Petri mansuetudinem suppliciter humi prostratus exposcit. "Apostolica
sedes", ait ad eos, "quos iudicat, tamquam filios advocat et tenerae pietatis dulcedine re
vera sicut mater, quos percutit, amat. Inaudito torqueor miser conscientiae peccatricis
cruciatu, quia in tranquillo, quod alii nunquam reor accidisse periclitor portu, dum fons
misericordiae post magistrum, qui etiam nolentes suis ad salutem retibus trahit, me
quasi filium gehennae omnino repellit. Sed exigit, scio procul dubio, singularis dulcedinis
pastor criminum confessionem et secundam post baptismum, quandoquidem prima me
comprobat apostatam, hostis abrenuntiationem. Assentio et confiteor, abrenuntio et a
fonte Davit, qui in ablutionem menstruatae patet, per ministerium domini mei Petri
consilium requiro." Haec querimonia dulcia Romanae pietatis viscera concussit, et tantorum
criminum reus de constructione unius coenobii, ubi perpetualiter a monachis Domino
serviretur, sponsionem fecit, exigentibus tam memorato papa quam ministris apostolicis.
Purgatus itaque tali poenitentia et confessione, sic demum limina sancta ingredi et locum
vestigiorum Domini permissus est osculari; et facere gestiens, quod promiserat, ad propria
coepit cum gaudio regredi.

Torna all'inizio