: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2424


Christo pauperi conformari quem paupercula mater in arcto
praesepio parvolum reclinavit. Hoc enim peculiari recordatorio
quasi monili aureo suum fibulabat pectus, ne terrenorum pulvis ad
interiora transiret.
14 Volens enim religionem suam intitulari titulo paupertatis, a
bonae memoriae Innocentio tertio paupertatis privilegium postulavit.
Qui vir magnificus tanto virginis fervori congratulans, singulare
dicit esse propositum, quod nunquam tale privilegium a Sede
Apostolica fuerit postulatum. Et ut insolitae petitioni favor insolitus
arrideret, Pontifex ipse cum hilaritate magna petiti privilegii sua
manu conscripsit primam notulam. Felicis recordationis dominus
Papa Gregorius, vir sicut sede dignissimus, ita et meritis venerandus,
paterno affectu sanctam istam arctius diligebat. Cui cum suaderet
ut propter eventus temporum et pericula saeculorum aliquas possessiones
assentiret habere quas et ipse liberaliter offerebat, fortissimo
animo restitit, et nullatenus acquievit. Ad quam respondente Pontifice:
Si votum formidas, nos te a voto absolvimus: Sancte pater,
ait, nequaquam a Christi sequela in perpetuum absolvi desidero.
Eleemosynarum fragmina, panumque minutias quas eleemosynarii
comportabant, valde suscipiebat hilariter et quasi moesta de panibus
integris, exultabat potius in fragmentis. Quid multa? Satagebat pauperi
Crucifixo paupertate perfectissima conformari, ut nulla res
peritura amantem ab amato secluderet, aut cursum eius cum Domino
impediret. Occurrunt, ecce, duo miranda, quae paupertatis amatrix
meruit operari.
Miraculum de multiplicatione panis.
15 Unicus erat in monasterio panis, cum iam instarent et fames
et hora edendi. Dispensatrice vocata, iubet sancta panem dividere,
partemque fratribus mittere, partem intus pro sororibus
retinere. De quo retento dimidio iubet quinquaginta fieri, iuxta dominarum
numerum, incisuras, et eis in mensa paupertatis apponere.
Cui cum devota filia responderet, necessaria hic forent antiqua

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio