devitavit. Hoc itaque modo dum sibi cavit precipitium
corporis, fratribus, ne in animarum mortem corruerent, baratrum
clausit iniquitatis.
IIII. Cumque in eius animo perfectionis amor magis
ac magis in dies cresceret nullamque mens eius requiem inveniret,
audivit quia in Venetiarum partibus quidam spiritualis vir
esset, Marinus nomine, qui heremiticam duceret vitam. Consensu
itaque ab abbate et fratribus nimirum facillime impetrato,
ad predictum venerabilem virum navigio discurrente pervenit et
sub illius regimine degere humillima devotione mentis instituit.
Erat autem Marinus inter cęteras virtutes vir simplicis animi et
sincerissimę admodum puritatis, nullo quidem magisterio heremiticę
conversationis edoctus, sed ad hanc solummodo bonę
voluntatis impulsu fuerat incitatus. Porro autem hunc vivendi
morem habebat, ut per continuum anni circulum tribus in ebdomada
feriis mediam panis bucellam et pugillum fabę
gustaret, tribus vero vinum et pulmentum discreta sobrietate perciperet.
Psalterium quidem per dies singulos totum canebat.
Sed nimirum rudis et nullatenus ordine vitę singularis instructus,
|
1
5
10
15
|