Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 37

libro II


(1) INCIPIT SECUNDUS.
ET PRIUS UNDE PROCESSERIT
DIGNITAS ORATIONIS.
(2) In superiori libro sufficienter est de his que ad elegantiam
et compositionem pertinent expeditum, (3) sed quia non sufficit
vas ex auro consistere, nisi pretiose celature sit artificio decoratum,
idcirco de dignitatibus orationis amodo est agendum, (4)
scientes quod, sicut homo factus est ad imaginem et similitudinem
creatoris, ita sermonem quem generat imaginarium et sibi
consimilem ipse nititur procreare. (5) Homo enim contraxit
elegantiam ex optima elementorum convenientia, carnem et animam
virtute spiritus uniente. (6) Compositionem quoque pre
cuntis animalibus recepit nobilem et decoram, quoniam summus
opifex humane fabrice membra dispositione sapientissima
ordinavit. (7) Iuxta quod dicitur:
"Os homini sublime dedit celumque videre
Iussit et erectos ad sidera tollere vultus".
(8) Dignitatem insuper ei contulit pre omnibus creaturis, quia
tam spiritualium bonorum quam temporalium excellentia ipse dignatus
est mirabiliter exornare, ut intus et extra omnis in eo dignitas

Torna all'inizio