Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1056


Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 42, art. 3, in corp., in
peccatis quorum unum dicitur ex altero nasci, non consideratur quid semper
fiat, sed quid in pluribus contingat, propter quamdam aptitudinem quam habet
unum peccatum quod ex alio frequenter oriatur; sicut fraus assignatur filia
avaritiae, quae tamen potest ex luxuria vel ex alio vitio oriri, quamvis ex avaritia
saepius oriatur. Illud autem peccatum habet aptitudinem ut ex eo aliud oriatur,
cuius obiectum est vehementius appetibile, ut supra dictum est. Hoc autem
est quod habet maiorem apparentiam boni. Unde illud peccatum cuius obiectum
maxime recedit a ratione boni, minime potest esse primum; sed quasi semper
vel frequentius ex alio oritur: et tale est peccatum in Spiritum Sanctum,
prout speciale peccatum ponitur: et ideo ut saepius et quasi semper sequitur ad
alia peccata: non tamen ita quin sit possibile ut etiam homo in primo actu peccati
in Spiritum Sanctum peccet, et praecipue in duabus ultimis speciebus, scilicet
impugnatione veritatis agnitae, et invidentia gratiae qua reconciliati sumus:
quia istae species maiorem videntur habere distinctionem ab aliis peccatis.
Sed tamen hoc etiam contingit in aliis speciebus, si diligenter consideretur.
Potest enim aliquis statim, inspectis diversorum hominum statibus, abiicere spem
futurae gloriae, propter difficultatem perveniendi ad ipsam, et propter delectationes
eorum qui de ea non curant; et similiter in hoc animum suum firmare ut
suam voluntatem in omnibus sequatur; quod est obstinationis; et sic de aliis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de profectu virtutis, et de casu
in peccatum: quia plura requiruntur ad actum virtutis quam ad actum peccati:
et ad actum virtutis erigitur homo per gratiam; sed in actum peccati per
seipsum quis cadere potest.
Ad secundum dicendum, quod Gregorius ibi assignans origines vitiorum, considerat
id quod saepius accidit, non quin aliter possit accidere: hoc enim ad
moralem pertinet, et etiam ad naturalem: quia causae naturales, et multo plus
morales, deficiunt in minori parte, quia non sunt necessariae.
Ad tertium dicendum, quod peccatum in Spiritum Sanctum, ut supra dictum est,
non est hoc modo ex electione sicut habens habitum ex electione peccat; immo
per actus peccati in Spiritum Sanctum praecedentes habitum aliquis habitus
acquiritur: et ideo obiectio non procedit: quia iniustus ex electione peccat sicut
habens habitum.
Ad quartum dicendum, quod spes non semper praeexigit merita in actu, sed
solum in proposito sperantis; similiter etiam et desperatio non oportet quod
praesupponat aliqua demerita praecedentia in actu.

Torna all'inizio