proprie civitas non dicitur nisi que episcopali honore decoratur.
nomina tamen illorum episcoporum primitivorum non inveniuntur
expressa. primus autem episcopus, cuius nomen exprimitur,
fuit sanctus Valentinus, quem credimus extitisse circa
annos Domini .DXL. sicut infra dicetur. ante tamen Valentinum
credimus alios episcopos extitisse. dicitur in legenda sancti
Valentini quod, mortuo episcopo Ianue, electus est in episcopum
Valentinus, ex quo manifeste habetur quod ante Valentinum
iam erat in Ianua episcopatus. quot autem episcopi,
vel qui istum Valentinum precesserint, ignoramus, quia
nusquam hoc scriptum invenire potuimus. quando et quo
|
|